[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.12.prQui clauum habet, morbusus est: sed et polyposus.
[乌尔比安《库鲁尔市政官告示注释》第一卷] 长有鸡眼的人是有病的;但长有鼻息肉的人也是如此。
§21.1.12.1Eum, qui alterum oculum aut alteram maxillam maiorem habet, si recte iis utatur, sanum uideri Pedius scribit: ait enim inaequalitatem maxillarum oculorum bracchiorum, si nihil ex ministerio praestando subtrahit, extra redhibitionem esse.
佩迪乌斯写道,对于一只眼睛或一边下颌比另一只大的人,如果他能正常使用它们,则被视为是健康的;因为他说,下颌、眼睛或手臂的不对称,如果不影响其应当提供的劳务,则在解除买卖契约的范围之外。
sed et latus uel crus breuius potest adferre impedimentum: ergo et hic erit redhibendus.
但是,较短的侧身或腿部可能会带来障碍;因此,在这种情况下,也应当予以退货。
§21.1.12.2Si quis natura gutturosus sit aut oculos eminentes habeat, sanus uidetur.
如果有人天生患有甲状腺肿,或长有凸出的眼睛,他被视为是健康的。
§21.1.12.3Item sciendum est scaeuam non esse morbosum, uel uitiosum, praeterquam si imbecillitate dextrae ualidius sinistra utitur: sed hunc non scaeuam, sed mancum esse.
同样,应当知道,左撇子并非是有病的或有缺陷的,除非他是因为右手的无力而更强地使用左手;但这样的人不是左撇子,而是残疾。
§21.1.12.4Is cui os oleat an sanus sit quaesitum est: Trebatius ait non esse morbosum os alicui olere, ueluti hircosum, strabonem hoc enim ex illuuie oris accidere solere.
有人提出疑问,口臭的人是否健康。 特雷巴蒂乌斯说,某人有口臭(就像腋臭者或斜视者一样)并不是病;因为这通常是由于口腔不洁所致。
si tamen ex corporis uitio id accidit, ueluti quod iecur, quod pulmo aut aliud quid similiter dolet, morbosus est.
然而,如果这是由于身体的缺陷而发生的,例如因为肝脏、肺部或类似的其他器官有病痛,那么他就是有病的。