[PAULUS libro sexto ad edictum. ] §2.9.2.prSed alio iure utimur.
[保罗,在《告示注解》第六卷] 但我们适用不同的法律规则。
nam ex praecedentibus causis non liberatur noxae deditus: perinde enim noxa caput sequitur, ac si uenisset.
因为因先前的原由,已被作致害交出的人并不能免除责任:因为致害责任随人走,就好像他已被卖掉一样。
§2.9.2.1Si absens sit seruus, pro quo noxalis actio alicui competit: si quidem dominus non negat in sua potestate esse, compellendum putat Uindius uel iudicio eum sisti promittere uel iudicium accipere, aut, si nolit defendere, cauturum, cum primum potuerit, se exhibiturum: sin uero falso neget in sua potestate esse, suscepturum iudicium sine noxae deditione.
如果某人对其享有致害诉讼的奴隶不在场:如果主人并不否认该奴隶在其支配之下,温迪乌斯认为应当强迫主人或者承诺在诉讼中使该奴隶出庭,或者接受诉讼;或者,如果主人不想进行抗辩,则应当保证一旦可行便将奴隶交出。 但如果主人虚假地否认该奴隶在其支配之下,则必须接受诉讼而不得进行致害交出。
idque Iulianus scribit et si dolo fecerit, quominus in eius esset potestate.
朱里亚努斯写道,如果主人因恶意导致该奴隶不再处于其支配之下,也适用此规则。
Sed si seruus praesens est, dominus abest nec quisquam seruum defendit, ducendus erit iussu praetoris: sed causa cognita domino postea dabitur defensio, ut Pomponius et Uindius scribunt, ne ei absentia sua noceat: ergo et actori actio restituenda est, perempta eo quod ductus seruus in bonis eius esse coepit.
但是,如果奴隶在场,而主人不在场,且没有人为该奴隶进行抗辩,则应当根据裁判官的命令将其带走;但正如蓬波尼乌斯和温迪乌斯所写,在审理案情之后,此后应当给主人抗辩的机会,以免他的缺席使他遭受不利:因此,也必须向原告恢复诉权,该诉权曾因被带走的奴隶开始属于原告的财产而消灭。