[GAIUS libro primo ad edictum prouinciale. ] §2.8.5.prSi uero pro condemnato fideiusserit et condemnatus decesserit aut ciuitatem Romanam amiserit, recte nihilo minus cum fideiussore eius agetur.
[盖尤斯,《行省告示注解》第一卷] 但是,如果有人为已被判决之人提供担保,而该被判决之人死亡或丧失了罗马公民权,尽管如此,仍可正当地对该担保人提起诉讼。
§2.8.5.1Qui pro rei qualitate euidentissime locupletem uel, si dubitetur, adprobatum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio aduersus eum esse potest, quia sane non quaelibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fideiussorem det.
凡根据案件的性质,为了出庭受审的目的,而不接受显而易见具有资力的担保人,或者在有疑问时已被证实具有资力的担保人者,可对其提起侮辱之诉;因为对于一个提供了足够适格担保人的人,将其传唤出庭确实并非轻微的侮辱。
sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta queri poterit.
不仅如此,未被接受的担保人本人,也可以视同对自己造成了侮辱而提出申诉。