[MACER libro primo de appellationibus. ] §2.8.15.prSciendum est possessores immobilium rerum satisdare non compelli.
[马塞尔,在《上诉录》第一卷] 应当知道,不动产的占有者不被强迫提供担保。
§2.8.15.1Possessor autem is accipiendus est, qui in agro uel ciuitate rem soli possidet aut ex asse aut pro parte.
此外,占有者应当被理解为,在乡村或城市中占有土地的人,无论是占有全部还是占有部分。
sed et qui uectigalem, id est emphyteuticum agrum possidet, possessor intellegitur.
但是,占有纳税地即永佃地的人,也被理解为占有者。
item qui solam proprietatem habet, possessor intellegendus est.
同样,仅拥有所有权的人,也应当被理解为占有者。
eum uero, qui tantum usum fructum habet, possessorem non esse Ulpianus scripsit.
然而,乌尔比安写道,仅拥有益物权的人,不是占有者。
§2.8.15.2Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tametsi possessionem habeat aut sibi traditam aut precario debitori concessam.
接受质权的债权人不是占有者,即使他拥有占有,无论是被交付给其自身,还是通过恩借的方式许诺给债务人。
§2.8.15.3Si fundus in dotem datus sit, tam uxor quam maritus propter possessionem eius fundi possessores intelleguntur.
如果土地被作为嫁资赠送,妻子和丈夫都因对该土地的占有而被理解为占有者。
§2.8.15.4Diuersa causa est eius, qui fundi petitionem personalem habet.
拥有对该土地之对人请求权的人,情况则不同。
§2.8.15.5Tutores, siue pupilli eorum siue ipsi possideant, possessorum loco habentur: sed et si unus ex tutoribus possessor fuit, idem dicendum erit.
监护人,无论是其被监护人占有,还是他们自己占有,都被视为处于占有者的地位;但即使监护人中仅有一人是占有者,也应当这样说。
§2.8.15.6Si fundum, quem possidebam, a me petieris, deinde cum secundum te esset iudicatum, appellauerim: an possessor eiusdem fundi sim? et recte dicetur possessorem me esse, quia nihilominus possideo, nec ad rem pertinet, quod euinci mihi ea possessio possit.
如果你向我请求我曾占有的土地,此后,在做出对你有利的判决时,我提起了上诉:我是否仍是该土地的占有者? 应当正确地说我是占有者,因为我仍然占有着,而且该占有可能会从我这里被追夺,这与本案无关。
§2.8.15.7Possessor autem quis nec ne fuerit, tempus cautionis spectandum est: nam sicuti ei, qui post cautionem possessionem uendidit, nihil obest, ita nec prodest ei, qui post cautionem possidere coepit.
至于某人是否为占有者,应当看提供担保的时间:因为正如在提供担保后卖掉占有物的人不受其害一样,在提供担保后开始占有的人也不得其利。