[SCAEUOLA libro primo digestorum. ] §2.15.3.prImperatores Antoninus et Uerus ita rescripserunt: 'Priuatis pactionibus non dubium est non laedi ius ceterorum.
[斯卡埃沃拉《学说汇纂》第一卷] 皇帝安东尼努斯和维鲁斯如此批复道:“毫无疑问,私人约定不损害他人的权利。
quare transactione, quae inter heredem et matrem defuncti facta est, neque testamentum rescissum uideri posse neque manumissis uel legatariis actiones suae ademptae.
因此,在继承人与死者母亲之间达成的和解,既不能被视为撤销了遗嘱,也不能被视为剥夺了被解放奴隶或受遗赠人的诉权。
quare quidquid ex testamento petunt, scriptum heredem conuenire debent: qui in transactione hereditatis aut cauit sibi pro oneribus hereditatis, aut si non cauit, non debet neglegentiam suam ad alienam iniuriam referre.
因此,无论他们根据遗嘱请求什么,都应当起诉指定继承人:该继承人在遗产和解中,要么为自己针对遗产负担做好了担保,要么如果没有做好担保,则不应当将自己的疏忽归咎于对他人的损害。
’ Cum transactio propter fideicommissum facta esset et postea codicilli reperti sunt: quaero, an quanto minus ex transactione consecuta mater defuncti fuerit quam pro parte sua est, id ex fideicommissi causa consequi debeat.
” 当因信托遗赠而达成和解,且随后发现了遗嘱补记时:我请问,死者的母亲从和解中获得的分额比其应得部分所少的分额,是否应当基于信托遗赠的原因予以获得。
respondit debere.
答复道:应当获得。
§2.15.3.1Debitor, cuius pignus creditor distraxit, cum Maeuio, qui se legitimum creditoris heredem esse iactabat, minimo transegit: postea testamento prolato Septicium heredem esse apparuit.
债权人已将其质物变卖的债务人,与到处吹嘘自己是债权人法定继承人的梅维乌斯以极低的金额达成了和解:此后,随着遗嘱的呈示,显现出塞普蒂米乌斯才是继承人。
quaesitum est, si agat pigneraticia debitor cum Septicio, an is uti possit exceptione transactionis factae cum Maeuio, qui heres eo tempore non fuerit: possitque Septicius pecuniam, quae Maeuio ut heredi a debitore numerata est, condictione repetere, quasi sub praetextu hereditatis acceptam.
现问:如果债务人对塞普蒂米乌斯提起质权之诉,后者是否可以使用与当时并非继承人的梅维乌斯所达成的和解之抗辩;以及塞普蒂米乌斯是否可以提起不当得利返还之诉,追回债务人作为继承人支付给梅维乌斯的、仿佛是在遗产名义下收受的钱款。
respondit secundum ea quae proponerentur non posse, quia neque cum eo ipse transegit nec negotium Septicii Maeuius gerens accepit.
答复道:根据所陈述的事实,均不可能,因为他自己既未与该债务人达成和解,梅维乌斯也非因管理塞普蒂米乌斯的事务而收受该钱款。