[PAULUS libro sexagensimo secundo ad edictum. ] §2.14.9.prSi plures sint qui eandem actionem habent, unius loco habentur.
[保罗著《告示注解》第六十二卷] 如果有数人拥有同一诉权,他们被视为处于一人的地位。
ut puta plures sunt rei stipulandi uel plures argentarii, quorum nomina simul facta sunt: unius loco numerabuntur, quia unum debitum est.
例如,有数个共同要约人,或者有数个银行家,其债权登记是同时作出的:他们将被算作一人的地位,因为债务是一笔。
et cum tutores pupilli creditoris plures conuenissent, unius loco numerantur, quia unius pupilli nomine conuenerant.
又如,当身为债权人的被监护人的数个监护人达成合意时,他们被算作一人的地位,因为他们是代表一个被监护人的名义达成合意的。
nec non et unus tutor plurium pupillorum nomine unum debitum praetendentium si conuenerit, placuit unius loco esse.
同样,如果一个监护人代表主张同一笔债务的数个被监护人的名义达成合意,已决定他处于一人的地位。
nam difficile est, ut unus homo duorum uicem sustineat.
因为一个人要承担两个人的角色是困难的。
nam nec is, qui plures actiones habet, aduersus eum, qui unam actionem habet, plurium personarum loco accipitur.
因为,即使是拥有数个诉权的人,在对抗仅拥有一个诉权的人时,也不会被接受为处于数人的地位。
§2.14.9.1Cumulum debiti et ad plures summas referemus, si uni forte minutae summae centum aureorum debeantur, alii uero una summa aureorum quinquaginta: nam in hunc casum spectabimus summas plures, quia illae excedunt in unam summam coadunatae.
如果恰好一人被欠有总计一百金币的数笔微小款项,而另一人则被欠有一笔五十金币的单一款项,我们将债务的总额也适用于这数笔款项的合算。 因为在这种情况下,我们将考虑这数笔款项,因为它们合并为一笔款项时超过了另一笔款项。
§2.14.9.2Summae autem applicare debemus etiam usuras.
此外,我们也应当将利息计入款项总额中。