[IDEM libro quadragensimo secundo ad Sabinum. ] §2.14.50.prNon impossibile puto in contractibus depositi, commodati et locati et ceteris similibus hoc pactum: 'ne facias furem uel fugitiuum seruum meum', hoc est: ne sollicites ut fur fiat, ut fugitiuus fiat: ne ita neglegas seruum, ut fur efficiatur.
[同上《萨宾注解》第四十二卷] 我认为,在寄托、使用借贷、租赁及其他类似合同中,如下约定并非不可能:“勿使我的奴隶成为窃贼或逃亡者”,即:“勿唆使其成为窃贼,或成为逃亡者”;“勿放任奴隶,以致其成为窃贼”。
sicut enim serui corrupti actio locum habet, ita potest etiam haec pactio locum habere, quae ad non corrumpendos seruos pertinet.
因为正如“诱惑奴隶之诉”可行一样,该项旨在不使奴隶堕落的约定同样可以成立。