[ULPIANUS libro quarto ad edictum. ] §2.13.1.prQua quisque actione agere uolet, eam edere debet: nam aequissimum uidetur eum qui acturus est edere actionem, ut proinde sciat reus, utrum cedere an contendere ultra debeat, et, si contendendum putat, ueniat instructus ad agendum cognita actione qua conueniatur.
任何人凡欲提起诉讼,均须开示该诉:因为起诉者开示其诉,被认为是最为公平的,以便被告能据此知晓,自己应当让步还是继续抗辩,并且,若他认为应当抗辩,则可在获悉针对其所提之诉的情况下,做好准备出庭应诉。
§2.13.1.1Edere est etiam copiam describendi facere: uel in libello complecti et dare: uel dictare.
“开示”还指提供誊抄的机会;或者写在诉状中并交付;或者口述。
eum quoque edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album et demonstret quod dictaturus est uel id dicendo, quo uti uelit.
拉贝奥认为,将对手带至告示牌前,并指出自己将要口述的内容,或者用语言说明自己意欲采用的内容的人,也是在进行“开示”。
§2.13.1.2Editiones sine die et consule fieri debent, ne quid excogitetur edito die et consule et praelato die fiat.
开示应当在不记载日期和执政官(年份)的情况下进行,以免因日期和执政官被开示而有人策划阴谋,致使日期被提前。
diem autem et consulem excepit praetor quo instrumentum conscriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est stipulationis.
然而,裁判官所排除的日期和执政官,是指文书缮立的日期,而非约定履行的日期:因为履行日期正如问答契约的最重要部分。
rationes tamen cum die et consule edi debent, quoniam accepta et data non alias possunt apparere, nisi dies et consul fuerit editus.
然而,账目应当连同日期和执政官一起开示,因为收支情况若不显明日期和执政官,便无法查明。
§2.13.1.3Edenda sunt omnia, quae quis apud iudicem editurus est: non tamen ut et instrumenta, quibus quis usurus non est, compellatur edere.
凡欲在法官面前出示的一切材料,均须开示:但并不至于强迫其开示那些他不准备使用的文书。
§2.13.1.4Edere non uidetur qui stipulationem totam non edidit.
未开示完整问答契约者,不被视为已作开示。
§2.13.1.5Eis, qui ob aetatem uel rusticitatem uel ob sexum lapsi non ediderunt uel ex alia iusta causa, subuenietur.
对于因年龄、愚昧或性别而犯错未作开示者,或因其他正当理由者,将予以救济。