[ULPIANUS libro quarto de omnibus tribunalibus. ] §2.12.1.prNe quis messium uindemiarumque tempore aduersarium cogat ad iudicium uenire, oratione diui Marci exprimitur, quia occupati circa rem rusticam in forum conpellendi non sunt.
[乌尔比安,《论一切审判庭》第四卷] 在收获和葡萄采摘的季节,任何人不得强迫其对手出庭,这在神圣马可的演说中有所规定,因为忙于农事的人不应被强行驱至广场。
§2.12.1.1Sed si praetor aut per ignorantiam uel socordiam euocare eos perseuerauerit hique sponte uenerint: si quidem sententiam dixerit praesentibus illis et sponte litigantibus, sententia ualebit, tametsi non recte fecerit qui eos euocauerit: sin uero, cum abesse perseuerauerint, sententiam protulerit etiam absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti (neque enim praetoris factum iuri derogare oportet): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur.
但是,如果裁判官由于无知或懈怠而坚持传唤他们,而他们自愿出庭:如果他确是在他们到场并自愿诉讼的情况下作出了判决,则即使传唤他们的人行为不当,该判决仍将有效。 相反,如果他们坚持缺席,而裁判官甚至在他们不在场的情况下作出了判决,那么合乎逻辑的结论应当是,该判决不具有任何效力(因为裁判官的行为不应侵害法律);因此,即使没有提起上诉,该判决亦将失效。
§2.12.1.2Sed excipiuntur certae causae, ex quibus cogi poterimus et per id temporis, cum messes uindemiaeque sunt, ad praetorem uenire: scilicet si res tempore peritura sit, hoc est si dilatio actionem sit peremptura.
但某些案件是被排除在外的,在这些案件中,即使在收获和葡萄采摘的时期,我们也可以被强迫来到裁判官面前:也就是说,如果争讼之物将随时间消逝,即如果延误将导致诉权消灭。
Sane quotiens res urguet, cogendi quidem sumus ad praetorem uenire, uerum ad hoc tantum cogi aequum est ut lis contestetur, et ita ipsis uerbis orationis exprimitur: denique alterutro recusante post litem contestatam litigare dilationem oratio concessit.
诚然,每当事态紧急时,我们确实必须被强迫来到裁判官面前,但公平的做法是,仅为了进行诉讼系属而强迫出庭,这在演说本身的措辞中也是这样表达的:最后,在诉讼系属之后,若任何一方拒绝继续诉讼,演说准予延期。