[GAIUS libro primo ad edictum prouinciale. ] §2.1.11.prSi idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coaceruatio uero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse Sabino Cassio Proculo placuit: quae sententia rescripto imperatoris Antonini confirmata est.
[盖尤斯《地方告示注解》第一卷] 如果同一人对同一人提起数个诉讼,其中每一单个诉讼的数额都在裁判官的管辖权之内,但所有诉讼的合并数额却超出了其管辖权的限制:萨宾、卡西乌斯和普罗库鲁斯认为,可以在其面前提起诉讼;这一观点已被皇帝安东尼努斯的敕答所确认。
§2.1.11.1Sed et si mutuae sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agendum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarii mei sit, an apud eum litigare possim.
但是,如果存在相互的诉讼,且一方请求较少的数额,另一方请求较多的数额,则请求较少数额的一方应当在同一裁判官面前提起诉讼,以免我是否能在该裁判官面前诉讼,受制于我对手的恶意支配。
§2.1.11.2Si una actio communis sit plurium personarum, ueluti familiae herciscundae, communi diuidundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod Ofilio et Proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium uenit et uel uni adiudicari potest, quod Cassio et Pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est.
如果一个诉讼为数人所共有,例如分割遗产之诉、分割共有物之诉、确定边界之诉,那么关于审理此案者的管辖权,是应当考虑个人的份额(这是奥菲利乌斯和普罗库鲁斯的观点,因为每个人都是为自己的份额而诉讼),还是更应当考虑整个财产(这是卡西乌斯和佩加苏斯的观点,因为整个财产都进入了裁判,甚至可以判归其中一人)? 而确实,后者的观点是合情合理的。