[PAULUS libro quinto quaestionum. ] §19.1.45.pridque et Iulianum agitasse Africanus refert: quod iustum est: sicut minuitur praestatio, si seruus deterior apud emptorem effectus sit, cum euincitur.
[保罗《问题集》第五卷] 阿非利加努斯报告说,尤里安也探讨过此事;这是公正的,正如当奴隶在买受人处变得更差时被追夺,给付额也会减少一样。
§19.1.45.1Illud expeditius uidebatur, si mihi alienam aream uendideris et in eam ego aedificauero atque ita eam dominus euincit: nam quia possim petentem dominum, nisi impensam aedificiorum soluat, doli mali exceptione summouere, magis est, ut ea res ad periculum uenditoris non pertineat.
以下情况似乎较为简明:如果你向我出售了属于他人的土地,而我在其上建造了建筑物,随后所有权人追夺了该土地。 因为,除非所有权人支付建筑物的费用,否则我能够以恶意抗弁阻却索赔的所有权人,所以更合理的看法是,此事不属于出卖人的风险。
quod et in seruo dicendum est, si in seruitutem, non in libertatem euinceretur, ut dominus mercedes et impensas praestare debeat.
在奴隶的情况下也应当这样说,如果他被追夺为奴隶状态而非自由状态,那么所有权人应当支付报酬和费用。
quod si emptor non possideat aedificium uel seruum, ex empto habebit actionem.
但如果买受人未占有该建筑物或奴隶,他将提起买受之诉。
in omnibus tamen his casibus, si sciens quis alienum uendiderit, omnimodo teneri debet.
然而,在所有这些情形中,如果有人明知而出售他人之物,则无论如何都应当承担责任。
§19.1.45.2Superest tertia deliberatio, cuius debet esse liberta Arescesa, quae recusat emptorem.
还剩下第三个探讨:拒绝买受人的女释放奴阿雷斯克萨应当是谁的释放奴。
et non sine ratione dicetur eius debere effici libertam, a quo uendita est, id est heredis, quia et ipse ex empto actione tenetur: sed hoc ita, si non Arescesa elegerit emptoris patronatum: tunc etenim et illius remanet liberta et ille ex empto actionem non habet, quia nihil eius interest, cum eam libertam habet.
不无道理的是,应当说她应当成为出售她的人——即继承人——的释放奴,因为继承人自身也因买受之诉而承担责任。 但只有在阿雷斯克萨未选择买受人的保护权时才如此;因为在那种情况下,她仍是买受人的释放奴,且买受人提起买受之诉并无利益,因为当他拥有她作为释放奴时,其并无损失。