[ULPIANUS libro trigesimo ad Sabinum. ] §17.2.23.prDe illo Pomponius dubitat, utrum actionem eum mandare sociis sufficit, ut, si facere ille non possit, nihil ultra sociis praestet, an uero indemnes eos praestare debeat.
[乌尔比安,《萨宾注释》第30卷] 对于这一点,蓬波尼乌斯表示怀疑:他〔=接纳者〕向合伙人转让诉权是否就已经足够,从而即使该人〔=被接纳者〕无力偿还,他也不需要向合伙人承担更进一步的保证;或者,他是否确实应当保证他们免受损失。
et puto omnimodo eum teneri eius nomine, quem ipse solus admisit, quia difficile est negare culpa ipsius admissum.
而我认为,无论如何,他都要为自己单独接纳的那个人承担责任,因为很难否定该人是因他自身的过失而被接纳的。
§17.2.23.1Idem quaerit, an commodum, quod propter admissum socium accessit, compensari cum damno, quod culpa praebuit, debeat, et ait compensandum.
同人还提出疑问:因被接纳的合伙人而获得的利益,是否应当与其过失所造成的损失相抵消? 他认为应当予以抵消。
quod non est uerum, nam et Marcellus libro sexto digestorum scribit, si seruus unius ex sociis societati a domino praepositus neglegenter uersatus sit, dominum societati qui praeposuerit praestaturum nec compensandum commodum, quod per seruum societati accessit, cum damno: et ita diuum Marcum pronuntiasse, nec posse dici socio: 'abstine commodo, quod per seruum accessit, si damnum petis.
但这并不正确,因为马尔切鲁斯在《学说汇纂》第六卷中也写道:如果合伙人之一的奴隶被主人指派负责合伙事务,但在工作中表现懈怠,那么指派该奴隶的主人应当向合伙组织承担责任,并且通过该奴隶向合伙组织带来的利益,不得与损失相抵消;神君马可也曾作此判决,且不能对该合伙人说:“如果你请求损害赔偿,就必须放弃通过该奴隶获得的利益。
'
”