[ULPIANUS libro trigesimo ad Sabinum. ] §17.2.14.prSi conuenerit inter socios, ne intra certum tempus communis res diuidatur, non uidetur conuenisse, ne societate abeatur.
[乌尔比安,萨宾注释第30卷] 如果合伙人之间约定在一定期限内不分割共有财产,并不意味着约定了不得退出合伙。
quid tamen si hoc conuenit, ne abeatur, an ualeat? eleganter Pomponius scripsit frustra hoc conuenire: nam et si non conuenit, si tamen intempestiue renuntietur societati, esse pro socio actionem.
然而,如果约定了不得退出,这是否有效? 蓬波尼乌斯精辟地写道,这种约定是无用的:因为即使没有这种约定,如果是不适时地声明退伙,也存在合伙诉讼。
sed et si conuenit, ne intra certum tempus societate abeatur, et ante tempus renuntietur, potest rationem habere renuntiatio.
但是,即使约定了在一定期限内不得退出合伙,并且在期限届满前声明了退伙,该退伙声明也可以具有合理的理由。
nec tenebitur pro socio qui ideo renuntiauit, quia condicio quaedam, qua societas erat coita, ei non praestatur: aut quid si ita iniuriosus et damnosus socius sit, ut non expediat eum pati?
如果某人是因为当初缔结合伙所依据的某项条件未对他履行而声明退伙,他将不承担合伙诉讼的责任;或者,如果合伙人是如此有害且带来损失,以至于容忍他是不可取的,那又该如何?