[ULPIANUS libro trigensimo primo ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第三十一卷。
] §17.1.8.prSi procuratorem dedero nec instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? et Labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam.
] 如果我指定了代理人,而他没有向我返还诉讼文书,他应当通过何种诉讼向我承担责任? 拉贝奥认为,他应当承担委任之诉的责任,而那些认为可以基于这一原因提起寄托之诉的人的意见是不可信的;因为对于每一项合同,都必须考量其开始和原因。
§17.1.8.1Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit aduersarius, mandati eum teneri: sed si soluendo non sit, tunc de dolo actionem aduersus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait.
而且,如果因代理人的通谋而使对手获释,则该代理人应承担委任之诉的责任;但如果他无力偿还,他说,此时应当对因通谋而获释的被告给予欺诈之诉。
§17.1.8.2Sed et de lite quam suscepit exsequenda mandati eum teneri constat.
而且,对于他所承接的诉讼的进行,他显然应当承担委任之诉的责任。
§17.1.8.3Si quis mandauerit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandauerat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur (tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim uolgo dicatur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agendum enim dumtaxat hoc facere non potest.
如果有人将曾委任自己的人的事务委托给他人处理,他将拥有委任之诉,因为他自己也承担责任(而他承担责任是因为他能够提起诉讼);因为虽然人们常说,在诉讼系属之前,代理人不能再指定代理人,但委任之诉仍然存在:因为他仅仅是为了提起诉讼而不能这样做。
§17.1.8.4Si tutores mandauerint contutori suo mancipium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati an uero et tutelae? et Iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis seruum tutores uni tutorum mandauerint ut emeret.
如果监护人们委托他们的共同监护人为被监护人购买一个奴隶,而后者没有购买,是否存在委任之诉,是仅有委任之诉,还是也有监护之诉? 朱里安对此进行了区分:因为他说,这取决于监护人们委托其中一位监护人购买何种类型的奴隶。
nam si superuacuum seruum uel etiam onerosum, mandati actione tantum eum teneri, tutelae non teneri: si uero necessarium seruum, tunc et tutelae eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelae, cur seruum pupillo necessarium non comparauerunt: non sunt igitur excusati, quod contutori mandauerunt, quia emere debuerunt.
因为如果是多余的甚至是累赘的奴隶,他仅承担委任之诉的责任,而不承担监护之诉的责任;但如果是必要的奴隶,那么不仅他要承担监护之诉的责任,其他监护人也是如此;因为即使他们进行了委托,他们也要承担监护之诉的责任,因为他们没有为被监护人购置必要的奴隶;因此,他们不能因为委托了共同监护人而免责,因为他们本应购买。
plane habebunt nihilo minus mandati actionem, quia mandato non est obtemperatum.
显然,尽管如此,他们仍将拥有委任之诉,因为委任未被遵守。
contra quoque Iulianus ait tutorem qui emit mandati actionem habere aduersus contutores suos.
相反,朱里安也认为,购买了奴隶的监护人对他的共同监护人们拥有委任之诉。
§17.1.8.5Si liber homo, cum bona fide seruiret, mandauerit Titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non apud bonae fidei emptorem relinqui debuit, Titiusque pretio soluto liberum illum manumiserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem Iulianus ait aduersus eum cui se redimendum mandauit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi actiones mandet, quas habet aduersus eum a quo comparauit.
如果一个自由人在善意作为奴隶服侍期间,委托提丢斯将其赎回,并从本应随他而去、而不应留在善意买受人那里的特有财产中给予了金钱,且提丢斯支付了价金并释放了该自由人,随后他被宣告为自由人,朱里安认为他对委托其赎回自己的人拥有委任之诉,但该委任审判中仅包含:应当向他让与自己对向其购买他的人所拥有的诉讼。
plane si eam pecuniam dederit, quae erat ex peculio ad bonae fidei emptorem pertinente, nullae ei, inquit Iulianus, mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quinimmo, inquit, ex uendito manebit obligatus, sed et haec actio inutilis est, quia quantum fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit praestare.
显然,如果他所给予的金钱属于善意买受人的特有财产,朱里安说,不能向他让与任何诉讼,因为他没有任何诉讼,因为买受人给予了他自己的金钱:相反,他说,他将继续因售出之诉而承担义务,但即使是这一诉讼也是无用的,因为他在买受之诉中必须偿付与他所获得的内容等额的款项。
§17.1.8.6Mandati actio tunc competit, cum coepit interesse eius qui mandauit: ceterum si nihil interest, cessat mandati actio, et eatenus competit, quatenus interest.
只有在委托人的利益开始受影响时,委任之诉才成立;但如果没有利益,委任之诉即消灭,且仅在利益存在的限度内成立。
ut puta mandaui tibi, ut fundum emeres: si intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi uel alius mihi neque interest aliquid, cessat mandati actio.
例如,我委托你购买一块土地:如果是为了我的利益而购买,你将承担责任;但如果我自己购买了这块土地,或者他人为我购买,且没有任何利益,委任之诉即消灭。
mandaui, ut negotia gereres: si nihil deperierit, quamuis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati actio.
我委托你管理事务:如果没有任何损失,即使没有人管理,也没有任何诉讼,或者如果他人进行了妥当的管理,委任之诉即消灭。
et in similibus hoc idem erit probandum.
在类似的情况下,也应采取同样的观点。
§17.1.8.7Si ignorantes fideiussores debitorem soluisse uel etiam acceptilatione siue pacto liberatum ex substantia debitoris soluerunt, non tenebuntur mandati.
如果保证人在不知债务人已清偿,或者甚至已通过免除债务或协议而获释的情况下,从债务人的财产中进行了清偿,他们将不承担委任之诉的责任。
§17.1.8.8Quod et ad actionem fideiussoris pertinet.
这也关系到保证人的诉讼。
et hoc ex rescripto diuorum fratrum intellegere licet, cuius uerba haec sunt: 'Catullo Iuliano.
这可以从神圣双胞兄弟皇帝的敕答中得知,其文字如下:“致卡图鲁斯·朱里安。
Si hi, qui pro te 'fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et pru- 'dentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his aequitate iudicis 'tueri te'.
如果为你供保的人,被判处了超过债务结算所要求的更大数额,且他们在明知且故意的情况下放弃了上诉的救济,当他们提起委任之诉时,你将能够通过法官的衡平来保护自己。
igitur si ignorauerunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis necessitas prouocandi, ceterum dolo uersati sunt, si non prouocauerunt.
”因此,如果他们不知情,其不知情是可以免责的;如果他们知情,上诉的必要性就落在他们身上,否则如果不上诉,他们就是心怀欺诈。
quid tamen, si paupertas eis non permisit? excusata est eorum inopia.
但是,如果贫困使他们无法上诉呢? 他们的贫困是可以免责的。
sed et si testato conuenerunt debitorem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare.
但是,如果他们在证人面前通知了债务人,以便债务人认为合适时自己上诉,我认为他们的主张是成立的。
§17.1.8.9Dolo autem facere uidetur, qui id quod potest restituere non restituit:
而未能返还其能够返还之物的人,被视为具有欺诈。
§17.1.8.10proinde si tibi mandaui, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas.
因此,如果我委托你购买一个奴隶,而你购买了,你将向我承担返还他的责任。
sed et si dolo emere neglexisti (forte enim pecunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa (forte si gratia ductus passus es alium emere), teneberis.
但如果你因欺诈而疏于购买(例如,在收到钱后,你让给他人购买),或者因重大过失而疏于购买(例如,因人情而容许他人购买),你也将承担责任。
sed et si seruus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, si dolus non interuenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caueas, si in potestatem tuam peruenerit, te restituturum.
但是,如果你购买的奴隶逃跑了,如果是由于你的欺诈,你应承担责任;如果既无欺诈也无过失,你除了提供保证(即如果他落入你的权力之下,你将返还他)之外,不承担责任。
sed et si restituas, et tradere debes.
而且,即使你返还他,你也必须交付他。
et si cautum est de euictione uel potes desiderare, ut tibi caueatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius praestes quam consecuturus sis.
如果对追夺做出了保证,或者你可以要求向你做出保证,我认为,只要你在此诉讼中向我让与诉权,使我成为处理自己事务的代理人,且你无需承担超过你将获得之物的更多责任,这便是足够的。