Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §17.1.10.pr-17.1.10.13

代理人的收益交付义务与委任之诉要件

第 2449 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安论述了代理人的义务、收益的交付以及对利息的责任。他还引用帕皮尼安、拉贝奥和朱利安等法学家的观点,探讨了保证人的权利、抗辩权的使用以及提起委任之诉的条件。

[ULPIANUS libro trigensimo primo ad edictum. ] §17.1.10.prIdemque et in fundo, si fundum emit procurator: nihil enim amplius quam bonam fidem praestare eum oportet qui procurat.
[ULPIANUS libro trigensimo primo ad edictum.] 同样的事情也适用于土地,如果代理人购买了土地:因为代理人除了提供诚实信用外,不需要承担更多的义务。
§17.1.10.1Sed et si de sanitate serui procuratori cautum est aut caueri potest aut de ceteris uitiis, idem erit dicendum.
但是,如果就奴隶的健康或其他缺陷向代理人提供了担保,或者本可以提供担保,也应当这样说。
aut si culpa caueri non curauerit, condemnabitur.
或者,如果他因过失而未注意要求提供担保,他将被判败诉。
§17.1.10.2Si ex fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis praestare eum oportet.
如果代理人为我购买的土地产生了收益,他也应当根据裁判官的职权将这些收益交付。
§17.1.10.3Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras mihi pendet.
如果我的代理人持有我的钱,他必定因迟延而向我支付利息。
sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, siue ei mandaui siue non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pecuniam, sed ad usus suos conuertit, in usuras conuenietur, quae legitimo modo in regionibus frequentantur.
但是,如果他把我的钱用于放贷并获取了利息,我们相应地会认为,无论我是否委托他,他都应当交付他所获得的所有利益,因为这符合诚实信用,即不应当从他人的财产中获取利益。 但是,如果他没有运用这笔钱,而是将其转作自己使用,他将被诉追要求支付该地区法定的通常利息。
denique Papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus suos conuertit, usuras eum praestare debere.
最后,帕皮尼安说,即使代理人收取了利息并转作自己使用,他也应当交付利息。
§17.1.10.4Si quis Titio mandauerit, ut ab actoribus suis mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum Papinianus libro tertio responsorum scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt.
如果有人委托提求斯从自己的经理人那里接受一笔借款,帕皮尼安在《答辩集》第三卷中写道,他不能提起委任之诉,因为他是因借款而使对方承担义务;因此,如果利息没有被纳入要式口头约定中,他不能以委任为由请求利息。
§17.1.10.5Idem Papinianus libro eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori mandauerat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae uideatur.
同一位帕皮尼安在同一卷中提到,对于被判决承担责任的保证人(其之所以提供保证,是因为本人曾委托其代理人接受一笔借款),应当给予一种类似于经理人诉讼的准诉讼,因为在这里,本人也 seem 似乎是为了接受借款而任命了该代理人。
§17.1.10.6Si cui mandauero, ut a Titio stipuletur, potero cum eo cui mandaui agere mandati, ut eum accepto liberet, si hoc uelim: uel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi uel si cui alii uoluero.
如果我委托某人向提求斯进行要式口头约定,若我愿意,我可以对受托人提起委任之诉,要求其通过免除方式释放他;或者,如果我更倾向于此,我可以提起诉讼,要求其将债务转让给我,或者转让给我指定的其他任何人。
et Papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia uel ilico stipulata sit uel etiam postea, mandati eam teneri, quamuis ipsa sit, quae dotem dederit.
帕皮尼安在同一卷中写道,如果母亲为女儿提供了嫁妆,并在女儿的委托下,不论是立即还是随后就此进行了口头约定,她都应当承担委任的义务,尽管她自己就是提供嫁妆的人。
§17.1.10.7Si quis ea, quae procurator suus et serui gerebant, ita demum rata esse mandauit, si interuentu Sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, Sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri.
如果有人规定,只有在塞姆普罗尼乌斯介入的情况下,他的代理人和奴隶所做的事情才被追认,而在贷款发生坏账的情况下,没有任何欺诈行为的塞姆普罗尼乌斯不承担责任。
et est uerum eum, qui non animo procuratoris interuenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri.
这是正确的:那个并非以代理人意图介入,而只是允诺以朋友般的情谊对代理人和经理人进行提醒并在咨询中予以引导的人,不承担委任责任;但如果他有任何欺诈行为,他不是承担委任责任,而更应当承担欺诈责任。
§17.1.10.8Si mandauero procuratori meo, ut Titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, uideamus.
如果我委托我的代理人将我的钱免息贷给提求斯,而他却非免息地贷出,我们且看他是否也应当将利息返还给我。
et Labeo scribit restituere eum oportere, etiamsi hoc mandauerim, ut gratuitam pecuniam daret, quamuis, si periculo suo credidisset, cessaret, inquit Labeo, in usuris actio mandati.
拉贝奥写道,他应当返还,即使我曾委托他无偿提供这笔钱;然而拉贝奥说,如果他是自担风险贷出的,那么关于利息的委任之诉将不再适用。
§17.1.10.9Idem Labeo ait et uerum est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et si ad uecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc conuenit, ut sumptus de suo faceret ad haec itinera, hoc est de salario.
同一位拉贝奥说,而且这是正确的,该诉讼也允许扣除(相互结算);正如担任代理人者被强令返还收益一样,他也应当扣除为了获取收益而付出的开支。 但是,我认为,如果他在前往地产时为自己的交通付出了开支,他也应当可以扣除这些费用,除非他是领取薪酬的雇员,且双方约定他应当自担这些行程的费用,即从薪酬中支付。
§17.1.10.10Idem ait, si quid procurator citra mandatum in uoluptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus istius dominus admittit.
同一位学者说,如果代理人在委任范围之外为了娱乐或美化而有所花费,只要在不对所有人造成损害的情况下,应当允许其拆回,除非所有人认可了该项开支的账目。
§17.1.10.11Fideiussores et mandatores et si sine iudicio soluerint, habent actionem mandati.
保证人和委任保证人,即使在未经裁判的情况下进行了支付,也拥有委任之诉。
§17.1.10.12Generaliter Iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptionem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si modo habuit facultatem rei conueniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium uel suo uel procuratorio nomine.
朱利安普遍地认为,如果保证人因其自身原因漏掉了一个主债务人无法使用的抗辩,只要该抗辩是不太体面的,他仍享有委任之诉;但如果他漏掉了一个主债务人本可以使用且明知而漏掉的抗辩,只要他本有机会联系主债务人并要求其亲自以自己或代理人的名义承担诉讼,他将不享有委任之诉。
§17.1.10.13Si fideiussori donationis causa acceptum factum sit a creditore, puto, si fideiussorem remunerari uoluit creditor, habere eum mandati actionem: multo magis, si mortis causa accepto tulisset creditor uel si eam liberationem legauit.
如果债权人出于赠与的目的向保证人作出了免除,我认为,如果债权人意图报答保证人,保证人享有委任之诉;更不用说如果债权人作出了死因免除,或者遗赠了该免除。

词汇与语法注释

  1. §17.1.10.prqui procurat — 修饰 'eum'(无人称动词 'oportet' 的逻辑主语,宾格)的关系从句,指代担任代理人的人。
  2. §17.1.10.1culpa — 手段或原因夺格,意为“因其过失”,描述代理人因自身过失而未能要求提供担保时的民事责任。
  3. §17.1.10.3ne de alieno lucrum sentiat — 现在时虚拟式目的从句,意为“免得他从他人财产中获利”,以此说明什么才是符合诚实信用(bona fides)原则的行为。
  4. §17.1.10.4mandati eum non acturum — 由主动词 'scribit' 引导的带宾格的不定式结构('eum' 为宾格主语,'acturum' 为省略了 'esse' 的将来时主动不定式),表示他将无法提起委任之诉。
  5. §17.1.10.7ita demum rata esse mandauit, si... — 不定式 'rata esse' 的逻辑主语是前文的中性复数代词 'ea',意为“那些行为被追认”。'si' 从句规定了特定的第三人介入作为追认的前置条件。
  6. §17.1.10.12rei conueniendi desiderandique — 'rei' 是 'reus'(主债务人)的单数属格,作为动名名词 'conueniendi' 和 'desiderandique' 的宾语。此处讨论保证人是否有机会向主债务人提出催告或请求。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §17.1.10.pr-17.1.10.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:17.1.10.pr-17.1.10.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。