[ULPIANUS libro trigensimo ad edictum. ] §16.3.7.prSi hominem apud se depositum, ut quaestio de eo haberetur, ac propterea uinctum uel ad malam mansionem extensum sequester soluerit misericordia ductus, dolo proximum esse quod factum est arbitror, quia cum sciret, cui rei pararetur, intempestiue misericordiam exercuit, cum posset non suscipere talem causam quam decipere.
[乌尔比安《告示注解》第三十编] 如果中介保管人因出于怜悯,释放了寄存在他处以便对其进行审讯、并因此被捆绑或在拷问台上被拉伸的奴隶,我认为,这一所为已接近于恶意。 因为尽管他知道该奴隶是为何种目的而被准备的,但他却不合时宜地施予了怜悯,而他本可以不接受这样的委托,而不是去欺骗。
§16.3.7.1Datur actio depositi in heredem ex dolo defuncti in solidum: quamquam enim alias ex dolo defuncti non solemus teneri nisi pro ea parte quae ad nos peruenit, tamen hic dolus ex contractu reique persecutione descendit ideoque in solidum unus heres tenetur, plures uero pro ea parte qua quisque heres est.
基于死者的恶意,可对继承人提起全额的寄存诉讼;因为虽然在其他情况下,我们通常不对死者的恶意承担责任,除非是在归属于我们的份额之内,然而这里的恶意源于合同以及对物的追回,因此单一继承人须承担全额责任,而数个继承人则仅按各自继承的份额承担责任。
§16.3.7.2Quotiens foro cedunt nummularii, solet primo loco ratio haberi depositariorum, hoc est eorum qui depositas pecunias habuerunt, non quas faenore apud nummularios uel cum nummulariis uel per ipsos exercebant.
每当钱庄商破产时,通常首先考虑寄存人,即指那些拥有寄存资金的人,而不是指那些在钱庄商处、或与钱庄商一起、或通过钱庄商以利息方式运营资金的人。
et ante priuilegia igitur, si bona uenierint, depositariorum ratio habetur, dummodo eorum qui uel postea usuras acceperunt ratio non habeatur, quasi renuntiauerint deposito.
因此,即使在优先特权之前,如果财产被售出,也要考虑寄存人,只要那些甚至在事后还收取利息的人不被考虑,因为他们被视为放弃了寄存。
§16.3.7.3Item quaeritur, utrum ordo spectetur eorum qui deposuerunt an uero simul omnium depositariorum ratio habeatur.
同样,有人提出疑问,应当看寄存在先后的顺序,还是应当同时考虑所有寄存人。
et constat simul admittendos: hoc enim rescripto principali significatur.
而定论是应当同时予以接纳:因为这是由皇帝的敕答所明确表示的。