[CELSUS libro undecimo digestorum. ] §16.3.32.prQuod Nerua diceret latiorem culpam dolum esse, Proculo displicebat, mihi uerissimum uidetur.
[塞尔苏斯《学说汇纂》第11卷] 关于内尔瓦所说的重过失即是故意,普罗库鲁斯表示反对,但我认为这是极其正确的。
nam et si quis non ad eum modum quem hominum natura desiderat diligens est, nisi tamen ad suum modum curam in deposito praestat, fraude non caret: nec enim salua fide minorem is quam suis rebus diligentiam praestabit.
因为,即使一个人没有按照人类本性所要求的标准保持勤勉,但如果他未能按照自己的标准在寄托物中付出注意,他就不能免于欺诈:因为在保持诚信的情况下,他不可能对寄托物付出比对自己事务更少的勤勉。