[SCAEUOLA libro primo responsorum. ] §16.3.28.prQuintus Caecilius Candidus ad Paccium Rogatianum epistulam scripsit in uerba infra scripta: 'Caecilius Candidus Paccio Rogatiano suo salutem.
[斯卡埃沃拉《解答集》第1卷] 昆图斯·凯基利乌斯·坎迪杜斯给帕基乌斯·罗加蒂亚努斯写了一封信,其言辞如下: “凯基利乌斯·坎迪杜斯向他亲爱的帕基乌斯·罗加蒂亚努斯致敬。
Uiginti quinque nummorum quos apud me esse uoluisti, notum tibi 'ista hac epistula facio ad ratiunculam meam ea peruenisse: quibus ut primum prospiciam, 'ne uacua tibi sint: id est ut usuras eorum accipias, curae habebo'.
关于你希望放在我处的二十五个努姆斯,我通过这封信让你知道,它们已到达我的账目;我将留心尽快对它们作出安排,以免它们对你而言处于闲置状态,也就是说,使你能收到它们的利息。
quaesitum est, an ex ea epistula etiam usurae peti possint.
” 有人提出疑问,根据这封信是否也可以请求利息。
respondi deberi ex bonae fidei iudicio usuras, siue percepit siue pecunia in re sua usus est.
我回答说,无论他(受托人)是收受了利息,还是将该笔金钱用于自己的事务,基于诚信诉讼,都应当偿付利息。