[PAULUS libro trigensimo secundo ad edictum. ] §16.2.9.prSi cum filio familias aut seruo contracta sit societas et agat dominus uel pater, solidum per compensationem seruamus, quamuis, si ageremus, dumtaxat de peculio praestaretur.
[保罗,《论告示》第三十二卷] 如果与家子或奴隶缔结了合伙,而主人或父亲提起诉讼,则我们通过抵销保留全额,即使在我们提起诉讼的情况下,仅在特有财产的限度内予以给付。
§16.2.9.1Sed si cum filio familias agatur, an quae patri debeantur filius compensare possit, quaeritur: et magis est admittendum, quia unus contractus est, sed cum condicione, ut caueat patrem suum ratum habiturum, id est non exacturum quod is compensauerit.
但如果是针对家子提起诉讼,则会提出一个问题:家子是否可以抵销应付给其父亲的债权? 答案是更应予以准许,因为合同只有一个,但条件是家子须提供担保,保证其父亲将会予以追认,即不会索要家子已抵销的部分。