[PAULUS libro sexto decimo responsorum. ] §16.1.29.prQuidam uoluit heredibus Lucii Titii mutuam pecuniam dare et cum eis contrahere: sed quoniam facultates eorum suspectas habuit, magis uoluit uxori testatoris dare pecuniam et ab ea pignus accipere: mulier eandem pecuniam dedit heredibus et ab his pignus accepit: quaero an intercessisse uideatur et an pignora, quae ipsa accepit, teneantur creditori.
[PAULUS libro sexto decimo responsorum.] 某人希望向卢修斯·蒂蒂乌斯的继承人们提供借款并与他们签约;但由于他怀疑他们的资力,他更希望将金钱给遗言人的妻子并从她那里接受抵押。 该妇女将同一笔金钱给了继承人们并从他们那里接受了抵押。 现问:她是否应被视为进行了介入,以及她自己所接受的抵押物是否对债权人具有约束力。
Paulus respondit, si creditor, cum contrahere uellet cum heredibus Lucii Titii, euitatis his magis mulierem ream elegit, et in ipsius persona senatus consulto, quod de intercessionibus factum est, locum esse et pignora ab ea data non teneri.
巴乌鲁斯解答道:如果债权人虽然希望与卢修斯·蒂蒂乌斯的继承人们签约,但避开他们而更倾向于选择该妇女作为债务人,那么在她的自身上便有关于介入而制定的元老院决议的适用余地,且她所提供的抵押物不具有约束力。
eas autem res, quas mulier ab his, pro quibus intercedebat, pignori accepit, creditori mulieris obligatas non esse.
另外,该妇女从她为其介入的人们那里作为抵押接受的财产,并不对该妇女的债权人承担抵押义务。
sed non sine ratione praetorem facturum, si non tantum in persona subducta muliere in principales debitores dederit actionem, sed etiam in res, quae mulieri obligatae sunt.
但是,如果裁判官在免除该妇女责任的情况下,不仅对主债务人们提起诉权,而且对向该妇女抵押的财产也提起诉权,这并不是没有道理的。
§16.1.29.1Paulus respondit ea, quae in fraudem senatus consulti, quod de intercessione feminarum factum est, excogitata probari possunt, rata haberi non oportere.
巴乌鲁斯解答道:凡是能被证明是为了规避关于妇女介入而制定的元老院决议而策划的事项,均不应被视为有效。