[AFRICANUS libro quarto quaestionum. ]
[阿非利加努斯,《问题集》第四卷] 被监护人的监护人已去世,并指定提蒂乌斯为继承人。
§16.1.19.prTutor pupilli decesserat herede instituto Titio: cum de adeunda hereditate dubitaret, quoniam male gesta tutela existimaretur, persuadente matre pupilli, ut suo periculo adiret, adiit stipulatusque de ea est indemnem se eo nomine praestari.
由于该监护事务被认为管理不善,提蒂乌斯对继承遗产犹豫不决,但在被监护人母亲的劝说下,由于她承诺由其承担风险而让其继承,他便继承了遗产,并通过问答契约向她约定在此名义下使自己免受损失。
si ex ea causa Titius pupillo aliquid praestitisset isque matrem conueniret, negauit exceptioni senatus consulti locum esse, quando uix sit, ut aliqua apud eundem pro eo ipso intercessisse intellegi possit.
如果由于这一原因,提蒂乌斯向被监护人支付了某些费用并起诉该母亲,他(尤里安)否认元老院决议的抗辩有适用余地,因为很难理解一名女性会向同一人并为该人自身进行债务保证。
§16.1.19.1Nec dissimilem huic propositioni ex facto agitatam.
还讨论了一个与本设问不无相似的、基于实际事实的案例。
cum quidam uir praetorius decessisset duobus filiis superstitibus, quorum alter impubes esset et alter legitimus tutor fratri esset et eum paterna hereditate abstinere uellet, mandatu uxoris defuncti, quae mater pupillo esset, abstento pupillo solum se hereditati miscuisse: ubi similiter se respondisse Iulianus ait, si ex ea causa agente pupillo damnum eo nomine passus esset, non impediri eum senatus consulto, quo minus a muliere rem seruaret.
当某位前任裁判官去世,留下了两个生存的儿子,其中一人未成年,另一人是其弟弟的法定监护人,并希望将其排除在父亲的遗产之外。 根据被监护人母亲(即死者之妻)的委托,在排除被监护人的情况下,他(兄长)独自介入了遗产。 尤里安说,他在此案中也作出了类似的解答:如果由于这一原因,在被监护人提起诉讼时,他在此名义下遭受了损失,元老院决议并不妨碍他从该女性处收回财产。
§16.1.19.2In proposita specie et illud tractandum est, an is, qui mandato mulieris adierit, si damnum ob id patiatur, quod debitores hereditarii soluendo non fuerint, senatus consulto locus sit, quasi quodammodo eorum obligationes mulier susceperit.
在提出的事例中,还必须探讨这一点:如果根据女性的委托继承遗产的人,因遗产债务人无力偿还而遭受损失,那么元老院决议是否有适用的余地,就像是该女性在某种程度上承担了他们的债务一样。
magis autem est, ut ne ob hanc quidem causam senatus consultum locum habeat, quando non ea mente fuerit, ut pro his intercederet, sed tutoris aduersus pupillum et ceteros forte creditores indemnem heredem praestaret.
然而,更恰当的看法是,即使因为这一原因,元老院决议也无适用余地,因为她的本意并不是要为他们进行债务保证,而是为了在监护人对被监护人以及可能对其他债权人的关系中,保证继承人免受损失。
§16.1.19.3Denique si ponamus mulierem in emptionem hereditatis eo nomine damnum pati, quod debitores hereditarii soluendo non sint, nulla puto dubitatio erit, quin senatus consulto locus non sit, etiamsi maxime creditoribus aliquantum praestiterit.
最后,如果我们假定该女性在购买遗产时,因遗产债务人无力偿还而在此名义下遭受损失,我认为毫无疑问,即使她向债权人支付了极多,元老院决议也无适用余地。
§16.1.19.4Quid ergo si, cum propterea de adeunda hereditate dubitaret Titius, quod parum idonea nomina debitorum uiderentur, mulier hoc ipsum repromisit, ut, quanto minus a quoquo eorum seruari posset, ipsa praestaret? prope est, ut sit intercessio.
那么,如果在提蒂乌斯因为债务人的债权看起来不够可靠而对继承遗产犹豫不决时,女性对此本身作出了承诺,即无论从他们任何人那里少收回多少,都由她自己来偿付,情况会如何? 这接近于构成债务保证。
§16.1.19.5Cum haberes Titium debitorem et pro eo mulier intercedere uellet nec tu mulieris nomen propter senatus consultum sequereris, petit a me mulier mutuam pecuniam solutura tibi et stipulanti mihi promisit ignoranti, in quam rem mutuaretur atque ita numerare me tibi iussit: deinde ego, quia ad manum nummos non habebam, stipulanti tibi promisi: quaesitum est, si eam pecuniam a muliere petam, an exceptio senatus consulti ei prosit.
当你以提蒂乌斯为债务人,且一名女性愿意为他进行债务保证,但由于元老院决议,你没有接受该女性的债权,该女性便向我请求借款以支付给你,并向作为问答契约提问人、且不知道她借款用途的我作出了承诺,并因此指示我向你支付。 随后,由于我手头没有现款,我对向我进行问答契约提问的你作出了承诺。 问题是,如果我向该女性追讨这笔钱,元老院决议的抗辩是否对她有利。
respondit uidendum, ne non sine ratione dicatur eius loco, qui pro muliere fideiusserit, haberi me debere, ut quemadmodum illi, quamuis ignorauerit mulierem intercedere, exceptio aduersus creditorem detur, ne in mulierem mandati actio competat, ita mihi quoque aduersus te utilis exceptio detur mihique in mulierem actio denegetur, quando haec actio periculo mulieris futura sit.
他回答说,应当考虑,说我应当被置于为女性作保之人的地位并非没有道理。 因为,正如那个人(保证人)即使不知道该女性在进行债务保证,也被授予对抗债权人的抗辩,以免对该女性提起委托之诉一样,我也应当被授予对抗你的有用抗辩,且我对抗该女性的诉权应当被拒绝,因为这一诉讼将由该女性承担风险。
et haec paulo expeditius dicenda, si prius, quam ego tibi pecuniam soluerim, compererim eam intercessisse: ceterum si ante soluerim, uidendum, utrumne nihilo minus mulieri quidem exceptio aduersus me dari debeat et ego tibi condicere pecuniam possim, an uero perinde habendum sit, ac si initio ego pecuniam mulieri credidissem ac rursus tu mihi in creditum isses.
如果在我向你支付钱款之前,我发现她进行了债务保证,那么这一点可以说得更顺理成章。 但是,如果我在支付前没有发现而是在支付后发现,我们必须看:是仍应当授予该女性对抗我的抗辩、且我可以向你请求返还钱款,还是应当同样被视为如同在一开始我就将钱借给了该女性、而你又反过来成为我的债权人一样。
quod quidem magis dicendum existimauit, ut sic senatus consulto locus non sit: sicuti et cum debitorem suum mulier deleget, intercessioni locus non sit.
他(尤里安)认为确实更应当倾向于后一种说法,从而元老院决议在此无适用余地。 这正如同当女性委托自己的债务人时,债务保证无适用余地一样。
quae postea non recte comparari ait, quando delegatione debitoris facta mulier non obligetur, at in proposito alienam obligationem in se transtulerit, quod certe senatus fieri noluerit.
但他(阿非利加努斯)后来表示,这些不宜进行不恰当的比较,因为在对债务人进行委托时,该女性并没有承担债务,但在提出的设问中,她将他人的债务转移到了自己身上,这确实是元老院不希望发生的。