[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §15.3.17.prSeruus in rem domini pecuniam mutuatus sine culpa eam perdidit: nihilo minus posse cum domino de in rem uerso agi existimauit.
[阿非利加努斯,《问题集》第八卷] 奴隶为归入主人财产而借了钱,且无过错地丢失了它:尽管如此,他认为仍可以对主人提起关于归入财产的诉讼。
nam et si procurator meus in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus sine culpa eam perdiderit, recte eum hoc nomine mandati uel negotiorum gestorum acturum.
因为,即使我的代理人为了支出于我的事务而借了钱,且无过错地丢失了它,他也将以委任或无因管理的名义正当地提起诉讼。
§15.3.17.1Cum Sticho uicario serui tui Pamphili contraxi: actio de peculio et in rem uerso ita dari debet, ut, quod uel in tuam ipsius rem uel in peculium Pamphili uersum sit, comprehendatur, scilicet etiamsi mortuo uel alienato Sticho agatur.
我与你的奴隶潘菲鲁斯的副奴隶斯蒂库斯进行了交易:关于特有财产及归入财产的诉讼应当这样给予,即:无论是归入你自己的财产还是归入潘菲鲁斯的特有财产的部分都应当被包括在内,当然,即使在斯蒂库斯死亡或被转让后提起诉讼也是如此。
quod si Pamphilo mortuo agam, magis est, ut, quamuis Stichus uiuat, tamen de eo, quod in peculio Pamphili uersum est, non nisi intra annum quam is decessit actio dari debeat: etenim quodammodo de peculio Pamphili tum experiri uidebor, sicuti si, quod iussu eius credidissem, experirer: nec nos mouere debet, quod Stichus de cuius peculio agitur uiuat, quando non aliter ea res in peculio eius esse potest, quam si Pamphili peculium maneat.
但是,如果我在潘菲鲁斯死亡后提起诉讼,那么更合理的是,尽管斯蒂库斯还活着,但对于归入潘菲鲁斯特有财产的部分,仍应当仅在他死后一年内给予诉讼:因为在那时,在某种程度上我将被视为在就潘菲鲁斯的特有财产进行争讼,就像我就依其命令所贷给的款项进行争讼一样。 斯蒂库斯(关于其特有财产提起诉讼的对象)还活着这一事实不应使我们动摇,因为除非潘菲鲁斯的特有财产继续存在,否则该财产无法存在于他的特有财产中。
eadem ratio efficiet, ut id, quod in peculio Pamphili uersum sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, quod tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod uero in tuam rem uersum fuerit, praestetur etiam non deducto eo quod Pamphilus tibi debet.
同样的道理将导致我们认为,对于归入潘菲鲁斯特有财产的部分,应当在首先扣除潘菲鲁斯对你所负债务的情况下予以支付;而对于归入你自己的财产的部分,则即使不扣除潘菲鲁斯对你所负的债务,也应当予以支付。