[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.2.1.prPraetor ait: 'Post mortem eius qui in alterius potestate fuerit, posteaue quam is emancipatus manumissus alienatusue fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium dabo'.
[乌尔比安,《告示注解》第二十九编] 裁判官声明:“在处于他人权力之下的人死亡之后,或者在其被解放、被释奴或被转让之后,我将在首次获得就该事项提起诉讼的机会起一年内给予诉讼,但仅限于关于特有财产,以及如果在其权力之下的人因其恶意而实施了减少特有财产的行为。
§15.2.1.1Quamdiu seruus uel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est: post mortem autem eius uel postquam emancipatus manumissus alienatusue fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis.
” 只要奴隶或家子处于权力之下,关于特有财产的诉权就是永久性的;但在他死亡之后,或者在他被解放、释奴或转让之后,它便开始具有期限,即为期一年。
§15.2.1.2Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio, Iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo emancipatus est, sed ex quo peti potuit condicione exsistente.
而且,该年应按“有效年”(annus utilis)计算:因此,即使债务是附条件的,尤里安也写道,这一年不应从他被解放之时起算,而应从条件成就、债权得以请求之时起算。
§15.2.1.3Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte uel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem.
然而,大法官在此情况下将诉权定为有期限的是合理的:因为特有财产因死亡或转让而消灭,将债务延长至一年已足矣。
§15.2.1.4Alienatio autem et manumissio ad seruos pertinet, non ad filios, mors autem tam ad seruos quam ad filios refertur, emancipatio uero ad solum filium.
而转让与释奴适用于奴隶,不适用于家子;死亡则既适用于奴隶也适用于家子;而解放(emancipatio)仅适用于家子。
sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, annalis erit actio.
但即使是通过解放以外的其他方式脱离权力的,诉权也为期一年。
sed et si morte patris uel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris uel fiscus tenebuntur.
此外,如果家子因父亲死亡或因其自身被流放而成为自权人,则父亲的继承人或国库在一年内仍须就特有财产承担责任。
§15.2.1.5In alienatione accipitur utique uenditor, qui actione de peculio intra annum tenetur: §15.2.1.6sed et si donauit seruum uel permutauit uel in dotem dedit, in eadem causa est: §15.2.1.7item heres eius, qui seruum legauit non cum peculio.
在“转让”中,当然包括出卖人,他在一年内须承担关于特有财产的诉讼责任:但即使他赠与了奴隶、进行了互易、或将其作为嫁妆赠与,也处于相同的情况:同样,未连同特有财产一同遗赠奴隶之人的继承人也同此理。
nam si cum peculio uel legauit uel liberum esse iussit, quaestionis fuit: et mihi uerius uidetur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit peculium, de peculio actionem.
因为如果是连同特有财产一同遗赠,或者命令其获得自由,这曾是有疑问的:而在我看来,更正确的观点是,既不应当针对被释奴,也不应当针对被遗赠特有财产之人提起关于特有财产的诉权。
an ergo teneatur heres? et ait Caecilius teneri, quia peculium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberauit.
那么,继承人是否承担责任? 凯奇利乌斯说他应当承担,因为特有财产原在其掌握之中,而他通过将其交付给受遗赠人而解脱了自己。
Pegasus autem caueri heredi debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum ueniunt creditores: ergo si tradiderit sine cautione, erit conueniendus.
但佩加苏斯认为,应由被遗赠特有财产之人向继承人提供担保,因为债权人会找上他;因此,如果继承人在没有担保的情况下进行了交付,他将面临被起诉。
§15.2.1.8Si praecepto seruo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem, si de peculio conueniatur, Trebelliani exceptione non utetur, ut Marcellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut Scaeuola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet.
如果继承人在预先保留奴隶和特有财产的前提下,被请求返还遗产,若他就特有财产被起诉,他不能使用特雷贝利安参议院决议的抗辩,正如马尔切鲁斯在探讨中所承认的:而正如斯凯沃拉所说,遗产被返还给的那个人不承担责任,因为他既不占有特有财产,也没有恶意导致自己不再占有它。
§15.2.1.9Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium Pomponius libro sexagensimo primo scripsit.
蓬波尼乌斯在第六十一编中也写道,在使用益权消灭时,也应在一年内给予针对使用益权人的诉权。
§15.2.1.10Quaesitum est apud Labeonem, si, cum filius uiueret, tu credens eum mortuum annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum est.
拉贝奥曾探讨过这样一个问题:如果在家子还活着时,你误以为他已经死亡,因而提起了为期一年的诉权,并且因为一年已经过去而被对方通过抗辩驳回,那么在发现错误之后,是否应当允许你重新起诉?
et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem uerso: nam priore iudicio de in rem uerso recte actum est, quia annua exceptio ad peculium, non ad in rem uersum pertinet.
他说应当允许,但仅限于关于特有财产,而不包括关于利益归属(de in rem verso):因为在前一次诉讼中,关于利益归属的起诉是正确的,因为一年的抗辩适用于特有财产,而不适用于利益归属。