[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum. ] §15.1.30.prQuaesitum est, an teneat actio de peculio, etiamsi nihil sit in peculio cum ageretur, si modo sit rei iudicatae tempore.
[乌尔比安,《告示评注》第二局九编] 曾有疑问:即使在提起诉讼时特有财产中一无所有,只要在判决时有财产,关于特有财产的诉讼是否成立?
Proculus et Pegasus nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit in peculio.
普罗库鲁斯和佩加苏斯认为,尽管如此仍应承担责任;因为即使特有财产中毫无所有,诉讼请求也是正确提出的。
idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit, quae sententia et a nobis probanda est.
关于提出之诉和对物之诉,也通过了同样的规则,这一观点也应当得到我们的赞同。
§15.1.30.1Si cum ex parte herede domini uel patris agatur, dumtaxat de peculio condemnandum, quod apud eum heredem sit qui conuenitur: idem et in rem uerso pro parte, nisi si quid in ipsius heredis rem uertit: nec quasi unum ex sociis esse hunc heredem conueniendum, sed pro parte dumtaxat.
如果对主人或父亲的部分继承人提起诉讼,则仅在被起诉的该继承人所掌握的特有财产限度内予以判决;在因转归利益而提起的诉讼中也按比例适用同样规则,除非有某些利益直接转归了该继承人本人;且不应将该继承人作为合伙人之一进行起诉,而仅应按其份额起诉。
§15.1.30.2Sed si ipse seruus sit heres ex parte institutus, aeque cum eo agendum erit.
但如果奴隶本人被指定为部分继承人,则应同样对他提起诉讼。
§15.1.30.3Sin uero filius sit quamuis ex parte institutus, nihilo minus in solidum actionem patietur.
然而,如果被指定的是儿子,即使他仅是部分继承人,他也必须承受全额诉讼。
sed si uelit pro parte nomen coheredis redimere, audiendus est: quid enim si in rem patris uersum sit? cur non consequatur filius a coherede, quod in patris re est? idem et si peculium locuples sit.
但如果他愿意按比例赎买共同继承人的债务,他的请求应当得到准许。 因为,如果是转归了父亲财产的利益,那又如何? 儿子为什么不能从共同继承人处获得属于父亲财产的部分呢? 如果特有财产充足,情况也是一样。
§15.1.30.4Is, qui semel de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti agere potest.
曾针对特有财产提起过一次诉讼的人,若特有财产此后有所增加,可以就债务的余额再次提起诉讼。
§15.1.30.5Si annua exceptione sit repulsus a uenditore creditor, subueniri ei aduersus emptorem debet: sed si alia exceptione, hactenus subueniri, ut deducta ea quantitate, quam a uenditore consequi potuisset, ab emptore residuum consequatur.
如果债权人因一年的抗辩而被出卖人驳回,则应当针对买受人给予他救济;但如果是因其他抗辩,则仅在扣除他本可从出卖人处获得的数额后,使其能从买受人处获得余额的限度内给予救济。
§15.1.30.6In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim post tempus de dolo actionis non patietur dolum malum obici praetor, quoniam nec de dolo actio post statutum tempus datur.
在提出欺诈抗辩时,应考虑时间因素;因为或许在欺诈之诉的期限过后,裁判官将不准许提出恶意抗辩,因为在法定时间过后也不再给予欺诈之诉。
§15.1.30.7In heredem autem doli clausula in id quod ad eum peruenit fieri debet, ultra non.
然而,针对继承人,欺诈条款的适用应当仅限于他所获得的利益范围内,不得超出。