[ULPIANUS libro uicensimo nono ad edictum.
[乌尔比安,著《告示注解》第二十九卷。
] §14.4.9.prQuod in herede dicimus, idem erit et in ceteris successoribus.
] 我们对继承人所说的,同样适用于其他继承人。
§14.4.9.1Eligere quis debet, qua actione experiatur, utrum de peculio an tributoria, cum scit sibi regressum ad aliam non futurum.
债权人必须选择提起何种诉讼,是关于特有财产的诉讼还是配当诉讼,因为他知道自己将无法再转而提起另一种诉讼。
plane si quis uelit ex alia causa tributoria agere, ex alia causa de peculio, audiendus erit.
当然,如果有人希望因一个原因提起配当诉讼,而因另一个原因提起关于特有财产的诉讼,则其请求应当被准许。
§14.4.9.2Si seruo testamento manumisso peculium legatum sit, non debere heredem tributoria teneri, quasi neque ad eum peruenerit neque dolo fecerit, Labeo ait.
拉贝奥说,如果通过遗言获得解放的奴隶被遗赠了特有财产,继承人就不应当承担配当诉讼的责任,就好像该财产既未归于他,他也没有实施欺诈行为一样。
sed Pomponius libro sexagensimo scripsit heredem, nisi curauerit caueri sibi a seruo uel deduxit a peculio quod tribuendum erat, teneri tributoria, quae sententia non est sine ratione: ipse enim auctor doli est, qui id egit, ne intribueret: totiens enim in heredem damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex dolo defuncti conuenitur, non quotiens ex suo.
但蓬波尼乌斯在第六十卷中写道,除非继承人已促使奴隶为其提供担保,或者已从特有财产中扣除了应当配当的部分,否则他应当承担配当诉讼的责任。 这一见解并非毫无道理:因为未进行配当的操纵者自己就是欺诈的始作俑者。 因为,每当因死者的欺诈而起诉继承人时,我们在继承人所得利益的限度内对其准予诉讼,但因继承人自己的欺诈起诉时则不然。