[CALLISTRATUS libro secundo quaestionum. ] §14.2.4.prNauis onustae leuandae causa, quia intrare flumen uel portum non potuerat cum onere, si quaedam merces in scapham traiectae sunt, ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio uel portu, eaque scapha summersa est, ratio haberi debet inter eos, qui in naue merces saluas habent, cum his qui in scapha perdiderunt, proinde tamquam si iactura facta esset: idque Sabinus quoque libro secundo responsorum probat.
[卡利斯特拉特著《提问集》第二卷] 为了减轻载满货物的船只的重量(因为该船无法载着货物进入河流或港口),如果为了使船只在河流外或在河口或港口本身不致发生危险,而将某些货物转移到端舟中,且该端舟沉没,则应当在船上货物安全的人与端舟中失去货物的人之间进行共同分担的计算,犹如进行了投荷一样;萨比努斯在其《答辩录》第二卷中也赞同这一点。
contra si scapha cum parte mercium salua est, nauis periit, ratio haberi non debet eorum, qui in naue perdiderunt, quia iactus in tributum naue salua uenit.
相反,如果载有部分货物的端舟安全,而本船灭失,则不应对在本船中失去货物的人进行分担的计算,因为投荷只有在本船安全的情况下才列入分担。
§14.2.4.1Sed si nauis, quae in tempestate iactu mercium unius mercatoris leuata est, in alio loco summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractae sunt data mercede, rationem haberi debere eius, cuius merces in nauigatione leuandae nauis causa iactae sunt, ab his, qui postea sua per urinatores seruauerunt, Sabinus aeque respondit.
但是,如果一艘在风暴中因投弃某一商人的货物而减轻重量的船只,在另一个地方沉没,且若干商人的货物由潜水夫收费捞出,萨比努斯同样答复称,应当由后来通过潜水夫保全自己货物的人,为那名在航行中为了减轻船只重量而货物被投弃的人,进行共同分担的计算。
eorum uero, qui ita seruauerunt, inuicem rationem haberi non debere ab eo, qui in nauigatione iactum fecit, si quaedam ex his mercibus per urinatores extractae sunt: eorum enim merces non possunt uideri seruandae nauis causa iactae esse, quae perit.
然而,相反地,对于那些以此种方式保全货物的人,如果在他们的货物中有些是通过潜水夫捞出的,在航行中进行投荷的人不应对他们进行分担计算;因为他们的货物不能被视为是为了保全那艘已经灭失的船只而投弃的。
§14.2.4.2Cum autem iactus de naue factus est et alicuius res, quae in naui remanserunt, deteriores factae sunt, uidendum, an conferre cogendus sit, quia non debet duplici damno onerari et collationis et quod res deteriores factae sunt.
但是,当从船上进行了投荷,且留在船上的某人的财产发生受损时,必须考量是否应当强迫其进行分担,因为他不应承受分担和财产受损的双重损失。
sed defendendum est hunc conferre debere pretio praesente rerum: itaque uerbi gratia si uicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine decem esse coeperunt, ille cuius res integrae sunt pro uiginti conferat, hic pro decem.
但应当主张,此人应当根据财产的现有价格进行分担:因此,例如,如果两人的货物原值各为二十,而其中一人的货物因溅水开始值十,则货物完好者应按二十分担,而此人按十分担。
potest tamen dici etiam illa sententia distinguentibus nobis, deteriores ex qua causa factae sunt, est utrum propter iacta nudatis rebus damnum secutum est an uero alia ex causa, ueluti quod alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetrauit.
然而,如果我们对财产受损的原因进行区分,也可以主张那另一种观点,即受损是由于投荷导致货物暴露而产生的,还是由于其他原因,例如货物堆放在某个角落而海水渗入。
tunc enim conferre debebit: an ex priore causa collationis onus pati non debet, quia iactus etiam hunc laesit? adhuc numquam et si aspargine propter iactum res deteriores factae sunt? sed distinctio suptilior adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione: si uerbi gratia hae res uiginti fuerunt et collatio quidem facit decem, damnum autem duo, deducto hoc, quod damnum passus est, reliquum conferre debeat.
因为在后一种情况下,他必须分担;但在前一种情况下,既然投荷也损害了此人,他是否不应承受分担的负担? 此外,如果由于投荷而溅水导致财产受损,是否也同样不应分担? 但必须采用更细致的区分,看损害与分担额哪个更多:例如,如果这些财产价值二十,分担额为十,而损害为二,则在扣除其所遭受的损害后,他应当分担剩余的部分。
quid ergo, si plus in damno erit quam in collatione? ut puta decem aureis res deteriores factae sunt, duo autem collationis sunt.
那么,如果损害大于分担额呢? 例如,财产因受损减少了十金币,而分担额为二。
indubitatae utrumque onus pati non debet: sed hic uideamus, num et ipsi conferre oporteat.
毫无疑问,他不应该同时承受这两项负担:但在这里,让我们看看是否也应当向他自己进行分担。
quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores habere coeperim nam sicut ei qui perdiderit subuenitur, ita et ei subueniri oportet, qui deteriores propter iactum res habere coeperit.
因为,我因投弃而失去我的财产,与我因财产暴露而开始持有受损的财产,这两者之间有什么区别呢? 因为正如失去财产的人获得救济一样,因投荷而开始持有受损财产的人也应当获得救济。
haec ita Papirius Fronto respondit.
帕皮里乌斯·弗龙托如此答复。