[IDEM libro trigensimo quarto ad edictum. ] §14.2.2.prSi laborante naue iactus factus est, amissarum mercium domini, si merces uehendas locauerant, ex locato cum magistro nauis agere debent: is deinde cum reliquis, quorum merces saluae sunt, ex conducto, ut detrimentum pro portione communicetur, agere potest.
[同前(乌尔比安)著《告示注释》第三十四卷] 如果船只在陷入困境时进行了抛货,若失落货物的物主已将货物托运,则他们必须基于租赁合同(ex locato)向船长提起诉讼;随后,船长可以基于承揽合同(ex conducto)向货物安全存留的其他货主提起诉讼,以便按比例分摊损失。
Seruius quidem respondit ex locato agere cum magistro nauis debere, ut ceterorum uectorum merces retineat, donec portionem damni praestent.
塞尔维乌斯确实回答说,应当基于租赁合同(ex locato)向船长提起诉讼,以便由船长留置其他旅客的货物,直到他们支付各自应分摊的损失。
immo etsi retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem cum uectoribus: quid enim si uectores sint, qui nullas sarcinas habeant? plane commodius est, si sint, retinere eas.
甚至,即使船长留置了货物,他还会更进一步地基于租赁合同(ex locato)拥有针对旅客的诉权:因为如果没有携带任何行李的旅客,那该怎么办呢? 显然,如果他们有行李,将其留置会更为便利。
at si non totam nauem conduxerit, ex conducto aget, sicut uectores, qui loca in nauem conduxerunt: aequissimum enim est commune detrimentum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt, ut merces suas saluas haberent.
但如果货主未租用整只船,则船长将基于承揽合同(ex conducto)提起诉讼,如同对待在船上租用空间的旅客一样;因为对于那些因他人财物的损失而得以保全自己货物的人来说,共同分摊损失是非常公平的。
§14.2.2.1Si conseruatis mercibus deterior facta sit nauis aut si quid exarmauerit, nulla facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit, quae nauis gratia parentur et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit: nam et si faber incudem aut malleum fregerit, non imputaretur ei qui locauerit opus.
如果在货物得以保全的情况下船只受损或丢失了某些索具,则不应进行共同分摊,因为为船只利益所准备之物的性质,与因其而收取报酬之物的性质是不同的:因为即使工匠弄坏了其铁砧或铁锤,也不会将其归咎于订立工作合同的委托人。
sed si uoluntate uectorum uel propter aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet.
但如果由于旅客的意愿或因为某种恐惧而造成了该项损害,则应当对此本身进行补偿。
§14.2.2.2Cum in eadem naue uaria mercium genera complures mercatores coegissent praetereaque multi uectores serui liberique in ea nauigarent, tempestate graui orta necessario iactura facta erat: quaesita deinde sunt haec: an omnes iacturam praestare oporteat et si qui tales merces imposuissent, quibus nauis non oneraretur, uelut gemmas margaritas? et quae portio praestanda est? et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat? et qua actione ea res expediri possit? placuit omnes, quorum interfuisset iacturam fieri, conferre oportere, quia id tributum obseruatae res deberent: itaque dominum etiam nauis pro portione obligatum esse.
当数名商人在同一只船上集聚了各种货品,此外还有许多旅客(奴隶和自由人)同船航行时,因突发暴风雨而不得不进行了抛货。 随后提出了以下问题:是否所有人,即使是装载了珠宝或珍珠这类不增加船只负担之货品的人,都必须分摊抛货的损失? 应当支付何种比例? 是否也应当为自由人的生命支付分摊金? 以及通过何种诉讼可以解决此问题? 大家认为,所有因抛货而获益的人都应当进行分摊,因为被保全的财产应当承担此项税捐:因此,船主也应当按比例承担责任。
iacturae summam pro rerum pretio distribui oportet.
抛货的总额应当根据财产的价值进行分配。
corporum liberorum aestimationem nullam fieri posse.
自由人的身体不能作任何估价。
ex conducto dominos rerum amissarum cum nauta, id est cum magistro acturos.
失落物品的物主将基于承揽合同(ex conducto)向船员(即船长)提起诉讼。
itidem agitatum est, an etiam uestimentorum cuiusque et anulorum aestimationem fieri oporteat: et omnium uisum est, nisi si qua consumendi causa imposita forent, quo in numero essent cibaria: eo magis quod, si quando ea defecerint in nauigationem, quod quisque haberet in commune conferret.
同样,大家也讨论了是否应当对每个人的衣服和戒指进行估价:所有人的意见是,除了为了消费目的而装载的物品(其中包含伙食)外,所有物品都应当进行估价:这在航行中一旦伙食匮乏时,每个人持有的东西都将捐献给共同使用的做法中尤为明显。
§14.2.2.3Si nauis a piratis redempta sit, Seruius Ofilius Labeo omnes conferre debere aiunt: quod uero praedones abstulerint, eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit.
如果船只被海盗赎回,塞尔维乌斯、奥菲利乌斯和拉贝奥均认为所有人应当共同分摊;但对于强盗夺走的东西,则由其所有者自行承担损失,不应向赎回自己货物的人进行分摊。
§14.2.2.4Portio autem pro aestimatione rerum quae saluae sunt et earum quae amissae sunt praestari solet, nec ad rem pertinet, si hae quae amissae sunt pluris ueniri poterunt, quoniam detrimenti, non lucri fit praestatio.
而分摊比例通常是根据保全之物与失落之物的估价来支付的。 即使失落之物本可以更高价格售出,也与此无关,因为支付是为了弥补损失,而非补偿利润。
sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, aestimatio debet haberi non quanti emptae sint, sed quanti uenire possunt.
但在必须为其进行分摊的物品中,估价不应根据买入价格,而应根据能够售出的价格。
§14.2.2.5Seruorum quoque qui in mare perierunt non magis aestimatio facienda est, quam si qui aegri in naue decesserint aut aliqui sese praecipitauerint.
对于在海中丧生的奴隶,同样不应当进行估价,这与有奴隶在船上因病死亡或有人投海自尽的情况一样。
§14.2.2.6Si quis ex uectoribus soluendo non sit, hoc detrimentum magistri nauis non erit: nec enim fortunas cuiusque nauta excutere debet.
如果任何旅客无力偿还,此损失不应由船长承担:因为船员不应当去清查每个人的财产状况。
§14.2.2.7Si res quae iactae sunt apparuerint, exoneratur collatio: quod si iam contributio facta sit, tunc hi qui soluerint agent ex locato cum magistro, ut is ex conducto experiatur et quod exegerit reddat.
如果被抛弃的物品重新出现,则免除共同分摊:但如果已经进行了分摊,则已支付的人将基于租赁合同(ex locato)向船长提起诉讼,以便船长基于承揽合同(ex conducto)提起诉讼,并退还其所征收的款项。
§14.2.2.8Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto non habetur.
而被抛弃的物品仍归其所有者所有,不属于拾得者,因为该物不被视为遗弃物。