[LABEO libro primo pithanon a Paulo epitomatorum.
[拉贝奥著,保罗删节本《说服力集》第一卷。
] §14.2.10.prSi uehenda mancipia conduxisti, pro eo mancipio, quod in naue mortuum est, uectura tibi non debetur.
] 如果你签订了运送待运奴隶的合同,对于在船上死亡的奴隶,你无需支付运费。
Paulus: immo quaeritur, quid actum est, utrum pro his qui impositi an pro his qui deportati essent, merces daretur: quod si hoc apparere non poterit, satis erit pro nauta, si probauerit impositum esse mancipium.
保罗:更确切地说,问题在于双方约定了什么,即运费是针对那些已装船的人支付,还是针对那些已被送达的人支付。 但是,如果这一点无法明确,那么对于船长来说,只要证明该奴隶已经装船就足够了。
§14.2.10.1Si ea condicione nauem conduxisti, ut ea merces tuae portarentur eaque merces nulla nauta necessitate coactus in nauem deteriorem, cum id sciret te fieri nolle, transtulit et merces tuae cum ea naue perierunt, in qua nouissime uectae sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta actionem.
如果你租用了一艘船,条件是你的货物应当由该船运送,而船长在没有任何必要性迫使的情况下,明知你不同意这样做,却将这些货物移装到一艘较差的船上,且你的货物与最后运送它们的那艘船一同灭失,那么你拥有基于租赁合同针对第一位船长的诉权。
Paulus: immo contra, si modo ea nauigatione utraque nauis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset.
保罗:相反,只要两艘船都在该航程中灭失,且这是在船员无故意和过失的情况下发生的。
idem iuris erit, si prior nauta publice retentus nauigare cum tuis mercibus prohibitus fuerit.
如果第一位船长因公家扣留而被禁止带着你的货物航行,也将适用同样的法律。
idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset, ut certam poenam tibi praestaret, nisi ante constitutum diem merces tuas eo loci exposuisset, in quem deuehendas eas merces locasset, nec per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret.
此外,如果他以如下条件向你承揽运送,即除非他在约定期限之前将你的货物卸在所约定的运送目的地,否则他将向你支付一定的违约金,而免除该违约金并非由于他的过错(无法实现),也将适用同样的法律。
idem iuris in eodem genere cogitationis obseruabimus, si probatum fuerit nautam morbo impeditum nauigare non potuisse.
在同一种类的考量中,如果证明船长因疾病阻碍而无法航行,我们将适用同样的法律。
idem dicemus, si nauis eius uitium fecerit sine dolo malo et culpa eius.
如果他的船只在没有他的恶意和过失的情况下发生损坏,我们也将这样说。
§14.2.10.2Si conduxisti nauem amphorarum duo milium et ibi amphoras portasti, pro duobus milibus amphorarum pretium debes.
如果你租用了一艘载重两千双耳瓶的船,并在其中运送了双耳瓶,你必须支付两千双耳瓶的费用。
PAULUS: immo si auersione nauis conducta est, pro duobus milibus debetur merces: si pro numero impositarum amphorarum merces constituta est, contra se habet: nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti.
保罗:更确切地说,如果是以总包方式租用船只,则应支付两千个的运费;如果是根据装船的双耳瓶数量确定运费,则情况相反:因为你只需为你实际运送的同等数量的双耳瓶支付费用。