[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad edictum. ] §13.6.3.prSed mihi uidetur, si locupletior pupillus factus sit, dandam utilem commodati actionem secundum diui Pii rescriptum.
[乌尔比安,告示注解第二十八卷] 但我认为,如果受监护人因此变得更加富裕,根据神君庇护的敕答,应当给予准使用借贷之诉。
§13.6.3.1Si reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita, non uidetur reddita, quae deterior facta redditur, nisi quid interest praestetur: proprie enim dicitur res non reddita, quae deterior redditur.
如果借贷之物虽已返还,但返还时已受损变质,则在利益损失未得到赔偿的情况下,变质返还之物不被视为已返还;因为严格来说,变质返还之物被称为未返还。
§13.6.3.2In hac actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis similiter in litem iurabitur: et rei iudicandae tempus, quanti res sit, obseruatur, quamuis in stricti litis contestatae tempus spectetur.
在此诉讼中,与在其他诚信裁判中一样,同样将就诉讼标的进行宣誓;且所考虑的是判决时该物的价值,尽管在严格法律诉讼中,所关注的是诉讼系属时的价值。
§13.6.3.3Heres eius qui commodatum accepit pro ea parte qua heres est conuenitur, nisi forte habeat facultatem totius rei restituendae nec faciat: tunc enim condemnatur in solidum, quasi hoc boni iudicis arbitrio conueniat.
接受借贷之人的继承人,在其继承份额的范围内被提起诉讼,除非他碰巧有能力返还全部物品却不予返还;因为在后一种情况下,他将被判令承担全部责任,就好像这符合一个善良裁判官的自由裁量权。
§13.6.3.4Si filio familias seruoue commodatum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et directo quis poterit.
如果物被借给家子或奴隶,则仅能在特有财产的限度内提起诉讼;但人们亦可以直接对家子本人提起诉讼。
sed et si ancillae uel filiae familias commodauerit, dumtaxat de peculio erit agendum.
此外,如果物被借给女奴或家女,亦仅能在特有财产的限度内提起诉讼。
§13.6.3.5Sed non tantum ex causa doli earum personarum pater uel dominus condemnetur, sed et ipsius quoque domini uel patris fraus dumtaxat uenit, ut Iulianus libro undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit.
不仅父亲或主人因上述人员的欺诈而被判承担责任,而且主人或父亲本人的欺诈也在考虑之列,正如尤里安在第十一卷中关于质权之诉所作的区分。
§13.6.3.6Non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam uel ostentationem quis accipiat.
因使用而消耗之物不能作为使用借贷标的,除非有人碰巧是为了游行或展示而接受该物。