[ULPIANUS libro uicensimo septimo ad edictum. ] §13.5.3.prQuod si maritus plus constituit ex dote quam facere poterat, quia debitum constituerit, in solidum quidem tenetur, sed mulieri in quantum facere potest condemnatur.
[乌尔比安,《告示注解》第二十七卷] 但是,如果丈夫以持参金承诺了超出其给付能力的数额,因为他承诺了已有的债务,他的确要承担全额的债务,但对于妻子,他仅在自己给付能力的限度内被判决给付。
§13.5.3.1Si quis autem constituerit quod iure ciuili debebat, iure praetorio non debebat, id est per exceptionem, an constituendo teneatur, quaeritur: et est uerum, ut et Pomponius scribit, eum non teneri, quia debita iuribus non est pecunia quae constituta est.
但是,如果有人就其在市民法上应当承担、但在裁判官法上不应当承担(即可以通过抗辩权免除)的债务做出了支付承诺,是否因该承诺而承担责任,对此存有疑问:正如蓬波尼乌斯也写道,确实他不承担责任,因为所承诺的款项根据法律并非属于应予给付的债务。
§13.5.3.2Si is, qui et iure ciuili et praetorio debebat, in diem sit obligatus an constituendo teneatur? et Labeo ait teneri constitutum, quam sententiam et Pedius probat: et adicit Labeo uel propter has potissimum pecunias, quae nondum peti possunt, constituta inducta: quam sententiam non inuitus probarem: habet enim utilitatem, ut ex die obligatus constituendo se eadem die soluturum teneatur.
如果一个在市民法和裁判官法上都承担债务的人,其债务系附有期限的,那么他是否因做出支付承诺而承担责任? 拉贝奥认为该承诺具有拘束力,这一观点也得到了佩迪乌斯的赞同:拉贝奥还补充说,正是为了这些尚不能被请求给付的款项,支付承诺制度才得以引入:这一观点,我乐于赞同:因为这具有实用价值,即附期限负有义务的人,可以通过做出承诺,使其承担在同一天进行给付的责任。