[IDEM libro uicensimo septimo ad edictum. ] §13.3.3.prIn hac actione si quaeratur, res quae petita est cuius temporis aestimationem recipiat, uerius est, quod Seruius ait, condemnationis tempus spectandum: si uero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed ἐν πλάτει secundum Celsum erit spectandum: non enim debet nouissimum uitae tempus aestimari, ne ad exiguum pretium aestimatio redigatur in seruo forte mortifere uulnerato.
[同前,告示评注第二十七卷] 在此项诉讼中,若问及被请求返还之物应以何结之时间的估价为准,正如塞尔维乌斯所言,更正确的看法是应看裁判之时;但若该物已不复存在于人间,则应看死亡之时,不过根据凯尔苏斯的观点,这应当宽泛地予以考虑。 因为不应当以生命的最后时刻进行估价,以免估价被降至极低的价格,例如在奴隶可能受了致命伤的情况下。
in utroque autem, si post moram deterior res facta sit, Marcellus scribit libro uicensimo habendam aestimationem, quanto deterior res facta sit: et ideo, si quis post moram seruum eluscatum dederit, nec liberari eum: quare ad tempus morae in his erit reducenda aestimatio.
然而,在这两种情况下,如果该物在迟延履行后发生毁损,马尔塞鲁斯在第二十卷中写道,应当对该物毁损了多少进行估价;因此,如果有人在迟延履行后交付了一个瞎了一只眼的奴隶,他并不能免除债务;所以,在这些情况下,估价应当回溯到迟延履行之时。