[IULIANUS libro uicensimo secundo digestorum. ] §13.1.14.prSi seruus furtiuus sub condicione legatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, absolutio sequi debebit, perinde ac si idem seruus sub condicione liber esse iussus fuisset et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et res sine dolo malo furis eius esse desiit.
[尤里安,《学说汇纂》第二十二卷] 如果被窃的奴隶是在附条件的情况下被遗赠的,在该条件悬而未决期间,继承人将享有返还请求权,并且,如果在诉讼系属之后条件成就,应当判决被告免责,正如同一奴隶在附条件的情况下被命获得自由,且在诉讼系属后条件成就的情形一样:因为原告现在已无领受该人的实际利益,且该物并非因窃贼的恶意而不再属于他。
quod si pendente condicione iudicaretur, iudex aestimare debebit, quanti emptorem inuenerit.
但如果在条件悬而未决期间作出判决,法官应当估算能以多少价格找到买主。
§13.1.14.1Cauere autem ex hac actione petitor ei cum quo agitur non debebit.
然而,在此诉讼中,原告无需向被告提供保证。
§13.1.14.2Boue subrepto et occiso condictio et bouis et corii et carnis domino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerint: cornua quoque condicentur.
在黄牛被窃并被杀的情况下,所有权人对黄牛、牛皮和牛肉都享有返还请求权,当然前提是牛皮和牛肉都被实际占有了:牛角也可以提起返还请求。
sed si dominus condicione bouis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summouetur.
但是,如果所有权人通过黄牛的返还请求权获得了黄牛的价格,此后又对上述任何一种物品提起返还请求,他将在任何情况下被抗辩所驳回。
contra si corium condixerit et pretium eius consecutus bouem condicet, offerente fure pretium bouis detracto pretio corii doli mali exceptione summouebitur.
相反,如果他对牛皮提起返还请求并获得了其价格,随后又对黄牛提起返还请求,只要窃贼提供扣除牛皮价格后的黄牛价格,原告将被欺诈抗辩所驳回。
§13.1.14.3Idem iuris est uuis subreptis: nam et mustum et uinacia iure condici possunt.
对于被窃的葡萄,适用相同的法律规则:因为葡萄汁和葡萄渣在法律上都可以提起返还请求。