[ULPIANUS libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ] §12.6.23.prEleganter Pomponius quaerit, si quis suspicetur transactionem factam uel ab eo cui heres est uel ab eo cui procurator est et quasi ex transactione dederit, quae facta non est, an locus sit repetitioni.
[乌尔比安,《论萨宾》第四十三卷] 蓬波尼乌斯优雅地提出一个问题:如果有人怀疑,无论是他作为继承人继承的人,还是他作为代理人所代理的人,已经达成了和解,并且仿佛是基于并未达成的和解进行了给付,是否可以请求返还?
et ait repeti posse: ex falsa enim causa datum est.
他说可以请求返还:因为这是基于错误的原因给付的。
idem puto dicendum et si transactio secuta non fuerit, propter quam datum est: sed et si resoluta sit transactio, idem erit dicendum.
我认为,如果作为给付原因的和解其后未达成,也应作同样认定:即使和解已经解除,也应作相同认定。
§12.6.23.1Si post rem iudicatam quis transegerit et soluerit, repetere poterit idcirco, quia placuit transactionem nullius esse momenti: hoc enim imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit.
如果有人在判决确定之后达成和解并进行了支付,他将能够请求返还,这是因为已确定此类和解不具效力:因为安东尼努斯皇帝与其神圣的父亲曾以此作出敕答。
retineri tamen atque compensari in causam iudicati, quod ob talem transactionem solutum est, potest.
然而,因这种和解而支付的款项,可以为了判决之债而被留置或进行抵销。
quid ergo si appellatum sit uel hoc ipsum incertum sit, an iudicatum sit uel an sententia ualeat? magis est, ut transactio uires habeat: tunc enim rescriptis locum esse credendum est, cum de sententia indubitata, quae nullo remedio adtemptari potest, transigitur.
那么,如果已经提起上诉,或者判决是否存在、判决是否有效本身尚不确定,情况又如何? 更合理的是认为和解具有效力:因为只有在对无可争议且不能通过任何救济手段推翻的判决达成和解时,才应认为敕答有适用的余地。
§12.6.23.2Item si ob transactionem alimentorum testamento relictorum datum sit, apparet posse repeti quod datum est, quia transactio senatus consulto infirmatur.
同样,如果是因为对遗嘱中遗留的扶养费达成和解而进行了给付,显然所给付之物可以请求返还,因为和解因元老院决议而无效。
§12.6.23.3Si quis post transactionem nihilo minus condemnatus fuerit, dolo quidem id fit, sed tamen sententia ualet.
如果有人在达成和解后仍被判决败诉,这确实是通过欺诈手段发生的,但判决仍然有效。
potuit autem quis, si quidem ante litem contestatam transegerit, uolenti litem contestari opponere doli exceptionem: sed si post litem contestatam transactum est, nihilo minus poterit exceptione doli uti post secuti: dolo enim facit, qui contra ansactionem expertus amplius petit.
但是,如果此人确实在诉讼系属之前达成了和解,他可以对想要提起诉讼的人提出欺诈抗辩;但如果是在诉讼系属之后达成的和解,他仍然可以在随后的程序中利用欺诈抗辩:因为违反和解提起诉讼并要求更多的人,其行为构成欺诈。
ideo condemnatus repetere potest, quod ex causa transactionis dedit.
因此,被判决败诉的人可以返还请求他基于和解原因所给付之物。
sane quidem ob causam dedit neque repeti solet quod ob causam datum est causa secuta: sed hic non uidetur causa secuta, cum transactioni non stetur.
诚然,他是为了某种原因而给付,并且当原因实现时,基于原因所给付之物通常不予返还;但在这里,由于和解未被遵守,原因似乎并未实现。
cum igitur repetitio oritur, transactionis exceptio locum non habet: neque enim utrumque debet locum habere et repetitio et exceptio.
因此,当产生返还请求权时,和解抗辩不发生作用:因为返还请求和抗辩不应同时并存。
§12.6.23.4Si qua lex ab initio dupli uel quadrupli statuit actionem, dicendum est solutum ex falsa eius causa repeti posse.
如果某部法律从一开始就规定了双倍或四倍的诉讼,则应当认为,基于其虚假原因所支付的款项是可以请求返还的。