[PAULUS libro octauo decimo ad edictum. ] §12.2.28.prIn duobus reis stipulandi ab altero delatum iusiurandum etiam alteri nocebit.
[保罗书《告示评注》第十八卷] 在两个连带债权人中,由其中一人所提议的宣誓也将对另一人产生不利影响。
§12.2.28.1Quod reus iurauit, etiam fideiussori proficit.
主债务人所宣誓的事项,也对保证人有利。
a fideiussore exactum iusiurandum prodesse etiam reo Cassius et Iulianus aiunt: nam quia in locum solutionis succedit, hic quoque eodem loco habendum est: si modo ideo interpositum est iusiurandum, ut de ipso contractu et de re, non de persona iurantis ageretur.
卡西乌斯和尤里安认为,从保证人处索得的宣誓也对主债务人有利;因为宣誓代替了清偿,所以在此处也应当被置于同等地位;只要该宣誓的介入是为了就合同本身和标的事物、而不是就宣誓人的人身进行争讼。
§12.2.28.2Si ei, qui debitorem meum in iudicium exhibere promisit, iusiurandum detulerim isque iurauerit se omnino exhibitionem eius non promississe, prodesse debitori meo id non debet: si uero iurauerit se nihil mihi praestare oportere, distinguendum sit et replicatione emendandum, utrum ideo iurauerit an quia post promissionem exhibuerit an uero quia soluerit: quod et in fideiussorem debiti distinguendum est.
如果我向那个承诺将我的债务人带到法庭出庭的人提出宣誓,而他宣誓称自己根本没有承诺过带其出庭,这不应当对我的债务人有利;但如果他宣誓称自己不需要向我履行任何义务,则应当进行区分,并通过原告的再抗辩予以修正:即他是因为那个原因而宣誓,还是因为他在承诺之后已将其带到法庭,或者是因他已经清偿;这在债务的保证人案中也同样应当予以区分。
§12.2.28.3Ex duobus reis promittendi eiusdem pecuniae alter iurauit: alteri quoque prodesse debebit.
在同一笔款项的两个连带债务人中,如果其中一人进行了宣誓,这也应当对另一人有利。
§12.2.28.4Exceptio iurisiurandi non tantum si ea actione quis utatur, cuius nomine exegit iusiurandum, opponi debet, sed etiam si alia, si modo eadem quaestio in hoc iudicium deducatur, forte si ob actionem mandati negotiorum gestorum societatis ceterasque similes iusiurandum exactum sit, deinde ex isdem causis certum condicatur, quia per alteram actionem altera quoque consumitur.
宣誓抗辩不仅在某人提起他曾以其名义要求宣誓的那种诉讼时应当被提出,而且在提起其他诉讼时也应当被提出,只要同一争点被引入该审判中;例如,如果因为委托之诉、无因管理之诉、合伙之诉以及其他类似诉讼而要求了宣誓,随后又基于同样的原因提起确定金物返还之诉,因为通过其中一个诉讼,另一个诉讼也被消费了。
§12.2.28.5Si quis iurauerit se non rapuisse, non debet adiuuari hoc iureiurando in actione furti aut condictione, quia aliud est furtum fecisse, quod uel clam fieri potest.
如果有人宣誓称自己没有强夺,他在此宣誓中不应当在盗窃之诉或返还请求之诉中获得协助,因为犯下盗窃罪是另一回事,而盗窃甚至是可以通过秘密方式进行的。
§12.2.28.6Colonus, cum quo propter succisas forte arbores agebatur ex locato, si iurauerit se non succidisse, siue e lege duodecim tabularum de arboribus succisis siue e lege Aquilia damni iniuria siue interdicto quod ui aut clam postea conuenietur, per exceptionem iurisiurandi defendi poterit.
租地农夫如果因可能砍伐树木而被提起租赁之诉,且他已宣誓称自己没有砍伐树木,此后无论是根据关于砍伐树木的《十二表法》、还是根据关于不法损害的《阿奎利亚法》、或是通过关于暴力或隐秘行为的占有令状而被起诉,他都能够通过宣誓抗辩来保护自己。
§12.2.28.7Quae iurauit diuortii causa rem se non amouisse, non debet defendi per exceptionem, si cum ea in rem agatur et, si contendat suam esse, alio iureiurando opus est: contra si iurauerit suam esse, debet in actione rerum amotarum defendi.
妇女因离婚事由而宣誓称自己没有带走财产的,不应当通过抗辩获得保护,如果他人对她提起对物之诉,且她主张该物属于自己,则需要另行宣誓;相反,如果她宣誓称该物属于她自己,她应当在带走财产之诉中获得保护。
et omnino hoc obseruandum est, licet per aliam actionem eadem quaestio moueatur, ut exceptio iurisiurandi locum habeat.
且应当全面遵守这一原则,即使通过其他诉讼提起相同的争点,亦使宣誓抗辩得以适用。
§12.2.28.8Igitur si quis iurauit se non esse condemnatum, etiamsi ex stipulatu iudicatum solui ob rem iudicatam conueniatur, defendetur per exceptionem.
因此,如果有人宣誓称自己并未被判决败诉,即便此后他因已决案由而被基于“已决案清偿约帖”提起诉讼,他也将通过抗辩获得保护。
contra si, cum ex stipulatu iudicatum solui conueniretur, iurauit se dare non oportere, agenti iudicati non utique obstabit exceptio: potest enim fieri, ut non sit commissa stipulatio, licet res iudicata sit: nisi ideo iurasset, quod nec damnatum se esse diceret.
相反,如果在基于已决案清偿约帖被提起诉讼时,他宣誓称自己没有给付义务,那么对于提起判决执行之诉的原告而言,该抗辩并不必然构成障碍:因为有可能虽然已有判决,但约贴条件尚未成就;除非他是因为声称自己甚至未被判决败诉而宣誓。
§12.2.28.9Item Pomponius ait eum, qui furtum sibi factum alicuius rei iurauit, non statim etiam condictionis causam nancisci.
同样,蓬波尼乌斯认为,宣誓称某物对自己发生盗窃的人,并不立即因此获得提起物返还请求之诉的诉由。
§12.2.28.10Item cum ex hac parte iusiurandum et actionem et exceptionem inducat, si forte reus extra iudicium actore inferente iurauerit se dare non oportere et actor reo deferente dari sibi oportere, uel contra, posterior causa iurisiurandi potior habebitur: nec tamen praeiudicium periurio alterius fiet, quia non quaeretur, an dare eum oportet, sed an actor iurauerit.
同样,既然在此方面宣誓既能引起诉权也能引起抗辩,如果债务人在法庭之外经原告提议而宣誓称自己无给付义务,而原告又经债务人提议而宣誓称应向自己给付,或者相反,后一个宣誓的事由将被视为具有优先效力:然而,这并不会对另一方的虚假宣誓产生预断,因为需要审查的不是他是否有给付义务,而是原告是否进行了宣誓。