[PAULUS libro octauo decimo ad edictum. ] §12.2.26.prQui iurasse dicitur nihil refert cuius sexus aetatisue sit: omni enim modo custodiri debet iusiurandum aduersus eum, qui contentus eo cum deferret fuit: quamuis pupillus non uideatur peierare, quia sciens fallere non uideatur.
[保罗书《告示评注》第十八卷] 被认为进行了宣誓的人是何种性别或年龄,这毫无影响:因为在任何情况下,对于在呈递宣誓时对此表示满意的人,都必须维持该宣誓;尽管由于未成年人被认为并非故意欺骗,因而不能被认为犯有伪誓罪。
§12.2.26.1Si pater filium dare non oportere iurauerit, Cassius respondit et patri et filio dandam exceptionem iurisiurandi: si pater iurauerit in peculio nihil esse, filius conueniri poterit: sed et pater ita conuenietur, ut post adquisiti peculii ratio habeatur.
如果父亲宣誓儿子没有给付的义务,卡西乌斯解答道,应当给父亲和儿子双方提供宣誓抗辩:如果父亲宣誓特有财产中一无所有,儿子可以被起诉;但父亲也将被如此起诉,以便在事后取得的特有财产中进行考量。
§12.2.26.2Iurisiurandi condicio ex numero esse potest uideri nouandi delegandiue, quia proficiscitur ex conuentione, quamuis habeat et instar iudicii.
宣誓的性质(或条件)可以被视为属于更改或委付之列,因为它源于合意,尽管它也具有类似于判决的性质。