[PAULUS libro octauo decimo ad edictum. ] §12.2.17.prIusiurandum, quod ex conuentione extra iudicium defertur, referri non potest.
[保罗《告示评注》第十八卷] 依据协议在法庭外提出的宣誓,不得被反向要求。
§12.2.17.1Pupillus tutore auctore iusiurandum deferre debet: quod si sine tutore auctore detulerit, exceptio quidem obstabit, sed replicabitur, quia rerum administrandarum ius ei non competit.
被监护人应当在监护人授权的情形下提出宣誓。 但如果他在没有监护人授权的情况下提出了宣誓,虽然抗辩将会构成阻碍,但将提出再抗辩,因为管理财产的权利并不属于他。
§12.2.17.2Si tutor qui tutelam gerit aut curator furiosi prodigiue iusiurandum detulerit, ratum id haberi debet: nam et alienare res et solui eis potest et agendo rem in iudicium deducunt.
如果行使监护权的监护人,或者疯子及浪费子的保佐人提出了宣誓,该宣誓应当被认定为有效。 因为他们既可以处分财产,也可以接受清偿,且可以通过提起诉讼将纠纷呈至法庭。
§12.2.17.3Procurator quoque quod detulit ratum habendum est, scilicet si aut uniuersorum bonorum administrationem sustinet aut si id ipsum nominatim mandatum sit aut si in rem suam procurator sit:
代理人所提出的宣誓也应当被认定为有效,也就是说,如果他承担了全部财产的管理,或者该事项本身已被特别委任,或者他是为自己利益的代理人: