[IAUOLENUS libro primo epistularum. ]
[雅沃伦努斯,载《书信集》第一卷] 你无条件欠我的钱,根据我的命令,你附条件地许诺给了阿提乌斯。
§12.1.36.prPecuniam, quam mihi sine condicione debebas, iussu meo promisisti Attio sub condicione: cum pendente condicione in eo statu sit obligatio tua aduersus me, tamquam sub contrariam condicionem eam mihi spopondisti, si pendente condicione petam, an nihil acturus sum? respondit: non dubito, quin mea pecunia, quam ipse sine condicione stipulatus sum, etiam si condicio in persona Attii, qui ex mea uoluntate eandem pecuniam sub condicione stipulatus est, non extiterit, credita esse permaneat (perinde est enim, ac si nulla stipulatio interuenisset): pendente autem causa condicionis idem petere non possum, quoniam, cum incertum sit, an ex ea stipulatione deberi possit, ante tempus petere uideor.
既然在条件未成就期间,你对我的债务处于这样一种状态,即仿佛你是在相反条件下向我许诺了该笔钱,那么,如果我在条件未成就期间提起诉讼请求,我是不是将一无所获? 他回答说:我毫不怀疑,我自己无条件口头协定要回的属于我的钱,即使在根据我的意愿对同一笔钱附条件地进行了口头协定的阿提乌斯身上,该条件并未成就,它仍然保持为借贷(因为这无异于没有介入任何口头协定)。 然而,在条件未决期间,我不能请求给付同一笔钱,因为既然根据该口合协定是否产生债务尚不确定,我便显得是在期限届满前请求。