[POMPONIUS libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. ] §11.7.36.prCum loca capta sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa uel sacra esse, sicut homines liberi in seruitutem perueniunt: quod si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reuersa pristino statui restituuntur.
[庞波尼乌斯,著《评穆修斯》第二十六卷] 当土地被敌人占领时,正如自由人沦为奴隶一般,所有土地便不再具有宗教或神圣性质;但是,如果它们从这一灾难中被解放出来,它们就会恢复到原来的状态,仿佛是通过某种回国权复原一般。