[PAULUS libro secundo quaestionum.
[保罗,《问题集》第二卷。
] §11.1.20.prQui seruum alienum responderit suum esse, si noxali iudicio conuentus sit, dominum liberat: aliter atque si quis confessus sit se occidisse seruum quem alius occidit, uel si quis responderit se heredem: nam his casibus non liberatur qui fecit uel qui heres est.
] 如果某人就他人的奴隶回答说是自己的,且其因此被提起加害诉讼,那么他使真正的所有人免责。 这与某人承认自己杀死了他人所杀的奴隶,或者某人回答说自己是继承人的情形不同,因为在这些情况下,行为人或真正的继承人并不免责。
nec haec inter se contraria sunt: nam superiore casu ex persona serui duo tenentur, sicut in seruo communi dicimus, ubi altero conuento alter quoque liberatur: at is qui confitetur se occidisse uel uulnerasse suo nomine tenetur, nec debet impunitum esse delictum eius qui fecit propter eum qui respondit: nisi quasi defensor eius qui admisit uel heredis litem subiit hoc genere: tunc enim in factum exceptione data summouendus est actor, quia ille negotiorum gestorum uel mandati actione recepturus est quod praestitit: idem est in eo, qui mandatu heredis heredem se esse respondit uel cum eum alias defendere uellet.
这两者之间也并不矛盾:因为在前一种情况下,基于该奴隶的身份,有两个人承担责任,正如我们在共有奴隶的情形中所说的那样,即其中一人被起诉时,另一人也免除责任。 但是,承认自己杀死或伤害奴隶的人是基于其自身名义承担责任,不应当因为回答之人的缘故而使行为人的不法行为免于惩罚;除非他是作为行为人或继承人的防卫人,以这种方式承担了诉讼:因为此时,在给予事实抗辩之后,原告应当被驳回,因为该防卫人将通过无因管理或委任之诉收回其所支付的款项。 对于在继承人的委托下回答自己是继承人的人,或者在其他情况下想要为其防卫的人,也是同理。
§11.1.20.1In iure interrogatus, an fundum possideat, quaero an respondere cogendus sit et quota ex parte fundum possideat.
在法庭上被讯问是否占有某块土地时,我请问他是否应当被强制回答,以及他占有该土地的多少份额。
respondi: Iauolenus scribit possessorem fundi cogi debere respondere, quota ex parte fundum possideat, ut si minore ex parte possidere se dicat, in aliam partem, quae non defenderetur, in possessionem actor mittatur.
我回答说:雅沃伦纳写道,土地的占有者应当被强制回答他占有土地的多少份额,以便如果他声称自己仅占有较小份额,对于未被防卫的其他部分,原告可以被准予占有。
§11.1.20.2Idem et si damni infecti caueamus: nam et hic respondere debet, quota ex parte eius sit praedium, ut ad eam partem stipulationem accommodemus: poena autem non repromittentis haec est, ut in possessionem eamus, et ideo eo pertinet scire an possideat.
在我们就未发生之损害要求提供担保时也是如此:因为在此处,他也应当回答该土地的多少份额属于他,以便我们能使口头协定适应于该份额;而对于不提供保证者的惩罚是使我们进入占有,因此,了解他是否占有关系到这一点。