[ULPIANUS libro uicensimo secundo ad edictum.
[乌尔比安,《告示评注》第二十二卷。
] §11.1.11.prDe aetate quoque interdum interrogatus respondere debebit.
] 关于年龄,被质问者有时也应当予以回答。
§11.1.11.1Si quis, cum heres non esset, interrogatus responderit ex parte heredem esse, sic conuenietur, atque si ex ea parte heres esset: fides enim ei contra se habebitur.
若某人在并非继承人的情况下,在接受质问时回答自己是部分继承人,他将以该部分继承人的身份被起诉:因为他的话将被作为对其不利的依据而予以相信。
§11.1.11.2Qui ex quadrante heres uel omnino cum heres non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione conuenietur.
占四分之一份额的继承人,或者根本不是继承人的人,若回答自己是全部继承人,则将在为全部份额提起诉讼时被起诉。
§11.1.11.3Si, cum esset quis ex semisse heres, dixerit se ex quadrante, mendacii hanc poenam feret, quod in solidum conuenitur: non enim debuit mentiri, dum se minoris portionis heredem adseuerat.
若某人占二分之一的继承份额,却说自己占四分之一,他将承担因说谎而受到的处罚,即被提起全额起诉:因为他在声称自己是较小份额的继承人时,不应当说谎。
interdum tamen iusta ratione potest opinari esse heredem ex minore parte: quid enim, si nescit sibi partem adcreuisse uel ex incerta parte fuit institutus? cur ei responsum noceat?
然而,有时他基于正当理由可能认为自己是较小份额的继承人:因为,如果他不知道有份额累积给他,或者他是被指定为不确定份额的继承人,那又该如何? 为什么他的回答要对他产生不利后果?
§11.1.11.4Qui tacuit quoque apud praetorem, in ea causa est, ut instituta actione in solidum conueniatur, quasi negauerit se heredem esse.
同样,在裁判官面前保持沉默的人,也处于在被提起诉讼时就被全额起诉的境地,就好像他否认自己是继承人一样。
nam qui omnino non respondit, contumax est: contumaciae autem poenam hanc ferre debet, ut in solidum conueniatur, quemadmodum si negasset, quia praetorem contemnere uidetur.
因为根本不回答的人是藐视法庭的;而他应当承担藐视法庭的处罚,即被全额起诉,就像他否认了一样,因为他似乎蔑视了裁判官。
§11.1.11.5Quod autem ait praetor 'omnino non respondisse', posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse uideatur, qui ad interrogatum non respondit, id est πρὸς ἔπος.
至于裁判官所说的“根本没有回答”,后世法学家解释为,凡是没有针对问题做出回答(即切合问题地回答)的人,均被视为根本没有回答。
§11.1.11.6Si interrogatus quis, an ex asse heres esset, responderit ex parte, si ex dimidia esset, nihil ei nocere responsum: quae sententia humana est.
若某人被问及是否为全部继承人时,回答自己是部分继承人,而他实际上是二分之一的继承人,则该回答对他无害:这一观点是富有人道主义精神的。
§11.1.11.7Nihil interest, neget quis an taceat interrogatus an obscure respondeat, ut incertum dimittat interrogatorem.
接受质问时,某人是否认、保持沉默,还是模糊回答以至于让提问者处于不确定状态,这两者之间没有任何区别。
§11.1.11.8Ex causa succurri ei, qui interrogatus respondit, non dubitamus: nam et si quis interrogatus, an patri heres esset, responderit, mox prolato testamento inuentus sit exheredatus, aequissimum est succurri ei: et ita Celsus scribit, hic quidem et alia ratione, quod ea quae postea emergunt auxilio indigent: quid enim si occultae tabulae et remotae postea prolatae sunt? cur noceat ei, qui id responderit, quod in praesentiarum uidebatur? idem dico et si qui heredem se responderit, mox falsum uel inofficiosum uel irritum testamentum fuerit pronuntiatum: non enim improbe respondit, sed scriptura ductus.
我们毫不怀疑,基于正当原因,应当向接受质问并做出回答的人提供救济:因为即使有人在被问及是否为其父亲的继承人时回答说是,而随后一份遗嘱被出示,发现他已被剥夺继承权,向其提供救济是非常公正的。 塞尔苏斯也是这样写的,在此处他确实还有另一个理由,即后来发生的事态需要救济:因为,如果后来出示了被隐匿或藏匿的遗嘱怎么办? 为什么对于回答了当时看来确实如此的情况的人,这应当产生不利影响? 如果有人回答自己是继承人,而随后遗嘱被宣布为伪造、违背母爱或无效,我也持同样看法:因为他的回答并非出于恶意,而是受遗嘱字面内容的引导。
§11.1.11.9Qui interrogatus responderit, sic tenetur quasi ex contractu obligatus pro quo pulsabitur, dum ab aduersario interrogatur: sed et si a praetore fuerit interrogatus, nihil facit praetoris auctoritas, sed ipsius responsum siue mendacium.
被质问并做出回答的人,在其因对手的质问而被控告的事项上,将像因契约而承担义务一样受到拘束。 但是,即使他是被裁判官质问的,裁判官的权威并不起实质作用,起作用的是他自己的回答或谎言。
§11.1.11.10Qui iusto errore ductus negauerit se heredem, uenia dignus est.
因正当错误而否认自己是继承人的人,是值得原谅的。
§11.1.11.11Sed et si quis sine dolo malo, culpa tamen responderit, dicendum erit absolui eum debere, nisi culpa dolo proxima sit.
但即使有人并无恶意,却因过失做出了回答,也应当认为他应当被免责,除非该过失极度接近恶意。
§11.1.11.12Celsus scribit licere responsi paenitere si nulla captio ex eius paenitentia sit: quod uerissimum mihi uidetur, maxime si quis postea plenius instructus quid faciat, instrumentis uel epistulis amicorum iuris sui edoctus.
塞尔苏斯写道,如果因改变决定未给对方带来任何损害,则允许对回答表示反悔:这在我看来是非常正确的,特别是如果某人后来更充分地获知了该怎么做,并通过文件或朋友的信件了解了自己的权利。