[ULPIANUS libro uicensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安《告示释义》第二十四卷。
] §10.4.11.prSed et si hereditas amissa sit ob hoc, quod seruus non exhibeatur, aequissimum est aestimari officio iudicis damnum hereditatis.
] 但是,如果因为奴隶未被出示而导致遗产丧失,则由裁判官依照职权对遗产的损失进行估算,这是最为公平的。
§10.4.11.1Quo autem loco exhiberi rem oporteat uel cuius sumptibus, uideamus.
然而,让我们来看看,应当在何处出示该物,或者由谁承担费用。
et Labeo ait ibi exhibendum, ubi fuerit cum lis contestaretur, periculo et impendiis actoris perferendam perducendamue eo loci ubi actum sit.
拉贝奥说,应当在诉讼系属时该物所在地出示,而将其运送或带到起诉地点的风险和费用,则应当由原告承担。
pascere plane seruum uestire curare possessorem oportere ait.
他明确指出,占有者应当负责供养、穿衣和照顾奴隶。
ego autem arbitror interdum etiam haec actorem agnoscere oportere, si forte ipse seruus ex operis uel artificio suo solebat se exhibere, nunc uero cogitur uacare.
但我认为,有时原告也应当承担这些费用,例如,如果奴隶本来是通过自己的劳动或手艺自食其力,而现在却被迫闲置。
proinde et si apud officium fuerit depositus exhibendus, cibaria debebit adgnoscere qui exhiberi desideranit, si non solebat possessor seruum pascere: nam si solebat, sicuti pascit, ita et cibaria potest non recusare.
因此,即使需要出示的奴隶被寄存保存在官署,如果占有者平时没有供养该奴隶的习惯,那么要求出示奴隶的人就必须承担伙食费;因为如果他平时就有供养的习惯,就像他平时供养一样,他也不能拒绝承担伙食费。
interdum tamen eo loco exhibere debet suis sumptibus, si forte proponas data opera eum in locum abditum res contulisse, ut actori incommodior esset exhibitio: nam in hunc casum suis sumptibus et periculo debebit exhibere in eum locum ubi agatur, ne ei calliditas sua prosit.
然而,有时他必须自费在起诉地出示,例如,假设他故意将财产转移到隐蔽的地方,以便使原告在出示时感到更为不便;因为在这种情况下,为了不让他的狡黠使其获利,他必须自负费用和风险将物出示在诉讼进行的地点。
§10.4.11.2Si de pluribus rebus quis conueniatur et litis contestatae tempore omnes possedit, licet postea quasdam desierit quamuis sine dolo malo possidere, damnandum, nisi exhibeat eas quas potest.
如果有人因多件财产而被起诉,并且在诉讼系属时占有着所有这些财产,即使他后来失去了对其中某些财产的占有(哪怕并无恶意),他也应当被判败诉,除非他出示他能够出示的那些财产。