[PAULUS libro secundo quaestionum.
[保罗,《设问集》第二卷。
] §10.3.29.prSi quis, cum existimauerit fundum communem sibi cum Maeuio esse, quem cum Titio communem habebat, impendisset, recte dicitur etiam communi diuidundo iudicium ei sufficere: hoc enim est, si sciam rem communem esse, ignorem autem cuius socii: neque enim negotia socii gero, sed propriam rem tueor et magis ex re, in quam impenditur, quam ex persona socii actio nascitur.
] 如果有人在其与提求斯共有的土地上进行了支出,而当时他误以为该土地是他与梅维乌斯共有的,则人们正确地指出,即使是分割共有物之诉对我而言也已足够:因为这种情况是:我知道该物是共有物,但不知道谁是合伙人:因为我并非在管理合伙人的事务,而是在维护自己的财产,且诉讼更多的是由于支出所针对的物本身而产生,而非源于合伙人的人格。
denique ea actione pupillum teneri dicimus, ut impendia restituat officio iudicis.
因此,我们说,通过该诉讼,被监护人也应依据裁判官的职权承担偿还费用的义务。
diuersa causa est eius qui putat se in rem propriam impendere, cum sit communis: huic enim nec communi diuidundo iudicium competit nec utile dandum est.
但若某人以为自己是在自己的特有物上进行支出,而该物实际上是共有物,则情况完全不同:因为对此人而言,既不能提起分割共有物之诉,也不应当给予准诉讼。
ille enim qui scit rem esse communem uel aliena negotia eo animo gerit, ut aliquem sibi obliget, et in persona labitur.
因为那个知道该物为共有物的人,要么是怀着使某人对他负有债务的意图而管理他人的事务,要么(至少)是在人身上发生了错误。
§10.3.29.1Pomponius scripsit posci iudicem posse a quolibet sociorum: sed etiamsi unus ex sociis mutus erit, recte cum eo communi diuidundo agi.
庞波尼乌斯写道,任何合伙人都可以请求指定裁判官:但即使合伙人之一是哑巴,也可以正当地对他提起分割共有物之诉。