[PAULUS libro tertio ad Plautium.
[保罗,自《普劳提乌斯注解》第三卷。
] §10.3.14.prIn hoc iudicium hoc uenit, quod communi nomine actum est aut agi debuit ab eo, qui scit se socium habere.
]在此诉讼中,所涉及的是知道自己有共有人的那个人,以共同名义所为或应当为的行为。
§10.3.14.1Impendia autem, quae dum proprium meum fundum existimo feci, quae scilicet, si uindicaretur fundi pars, per exceptionem doli retinere possem, an etiam, si communi diuidundo iudicio mecum agetur, aequitate ipsius iudicii retinere possim, considerandum est.
但是,关于我在认为该土地为我个人所有期间所支付的费用——当然,如果该土地的一部分被追索,我本可以通过恶意抗辩予以留置——在对我提起共有物分割诉讼时,我是否也可以凭借该诉讼本身的公平性予以留置,对此必须予以考虑。
quod quidem magis puto, quia bonae fidei iudicium est communi diuidundo: sed hoc ita, si mecum agatur.
我更倾向于认为可以,因为共有物分割诉讼是善意诉讼。 但这仅限于对我提起诉讼的情况。
ceterum si alienauero partem meam, non erit unde retinere possim.
此外,如果我转让了我的份额,我就没有可以予以留置的依据了。
sed is, qui a me emerit, an retinere possit, uidendum est: nam et si uindicaretur ab eo pars, impendiorum nomine, quae ego fecissem, ita ut ego poterat retentionem facere: et uerius est, ut et in hac specie expensae retineantur.
但是,从我这里购买的人是否可以予以留置,则须予以考察:因为即使该份额向他追索,对于我所支付的费用,他也可以像我一样进行留置;而且更正确的是,在此类情况下也应留置费用。
quae cum ita sint, rectissime dicitur etiam impendiorum nomine utile iudicium dari debere mihi in socium etiam manente rei communione.
既然如此,最正确的说法是,即使在共有关系存续期间,也应当就费用名义赋予我对共有人的有益诉讼。
diuersum est enim, cum quasi in rem meam inpendo, quae sit aliena aut communis: hoc enim casu, ubi quasi in rem meam impendo, tantum retentionem habeo, quia neminem mihi obligare uolui.
因为这与我将他人或共有的财产视作自己的财产而支付费用的情况不同:在这种情况下,即我视作自己的财产而支付费用时,我仅享有留置权,因为我无意使任何人对我负有债务。
at cum puto rem Titii esse, quae sit Maeuii, aut esse mihi communem cum alio quam est, id ago, ut alium mihi obligem, et sicut negotiorum gestorum actio datur aduersus eum cuius negotia curaui, cum putarem alterius ea esse, ita et in proposito.
但是,当我误以为属于梅维乌斯的财产属于提蒂乌斯,或者误以为与实际共有共有人之外的其他人共有时,我的意图是使他人对我负有债务,这正如当我以为是别人的事务而管理了某人的事务时,可以对该人提起无因管理诉讼一样,在本案中也是如此。
igitur et si abalienauero praedium, quia in ea causa fuit, ut mihi actio dari deberet, danda mihi erit, ut Iulianus quoque scribit, negotiorum gestorum actio.
因此,即使我转让了土地,因为当时已经处于应当赋予我诉讼的法律状态,所以正如尤里安所写,应当赋予我无因管理诉讼。
§10.3.14.2Si conueniat, ne omnino diuisio fiat, huiusmodi pactum nullas uires habere manifestissimum est.
如果约定完全不进行分割,显而易见,此类约定不具有任何效力。
sin autem intra certum tempus, quod etiam ipsius rei qualitati prodest, ualet.
但如果是在一定期限内,且该期限也有利于财产本身的性质,则该约定有效。
§10.3.14.3Si inter socios conuenisset, ne intra certum tempus societas diuideretur, quin uendere liceat ei, qui tali conuentione tenetur, non est dubium: quare emptor quoque communi diuidundo agendo eadem exceptione summouebitur, qua auctor eius summouereretur.
如果共有人之间约定在一定期限内不分割共有关系,毫无疑问,受此类约定约束的人仍被允许出售其份额。 因此,买受人在提起共有物分割诉讼时,也将被其前手所会被对抗的同一抗辩所阻碍。
§10.3.14.4Si paciscatur socius, ne partem suam petat, effectu tollitur societas.
如果共有人约定不请求其份额,则共有关系在效果上归于消灭。