[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §10.2.5.prSi quae sunt cautiones hereditariae, eas iudex curare debet ut apud eum maneant, qui maiore ex parte heres sit, ceteri descriptum et recognitum faciant, cautione interposita, ut, cum res exegerit, ipsae exhibeantur.
[盖尤斯,《地方告示注解》第七卷] 如果存在关于遗产的担保文书,裁判官必须设法使之保留在占有较大继承份额的继承人处,其他继承人则应当在提供“一旦需要即出示文书原本”的担保后,制作一份抄录并核对无误的副本。
si omnes isdem ex partibus heredes sint nec inter eos conueniat, apud quem potius esse debeant, sortiri eos oportet: aut ex consensu uel suffragio eligendus est amicus, apud quem deponantur: uel in aede sacra deponi debent.
如果所有人均占有相同的继承份额,且在应由谁保管文书的问题上无法达成一致,则他们应当抽签决定;或者经一致同意或投票选出一位朋友寄托这些文书,又或者必须将其寄存在神庙中。