[PAULUS libro septimo ad Sabinum.
[保罗,摘自《萨宾注释》第七卷。
] §10.2.46.prSi maritus sub condicione a patre heres institutus sit, interim uxoris de dote actionem pendere.
]\n\n如果丈夫被其父亲附条件地指定为继承人,在此期间,妻子关于嫁妆的诉讼将处于悬而未决的状态。
plane si post mortem soceri diuortium factum sit, quamuis pendente condicione institutionis dicendum est praeceptioni dotis locum esse, quia mortuo patre quaedam filios sequuntur etiam antequam fiant heredes, ut matrimonium, ut liberi, ut tutela.
显然,如果公公去世后发生了离婚,尽管继承指定的条件仍在未决中,也应当认为嫁妆的预先索回是成立的,因为随着父亲的去世,某些事物甚至在儿子们成为继承人之前就会延续给他们,比如婚姻、子女和监护。
igitur et dotem praecipere debet qui onus matrimonii post mortem patris sustinuit: et ita Scaeuolae quoque nostro uisum est.
因此,在父亲去世后承担了婚姻负担的人,也应当预先取得嫁妆;而我们亲爱的斯凯沃拉也是这样认为的。