[PAULUS libro secundo quaestionum.
[保罗,摘自《问题集》第二卷。
] §10.2.36.prCum putarem te coheredem meum esse idque uerum non esset, egi tecum familiae erciscundae iudicio et a iudice inuicem adiudicationes et condemnationes factae sunt: quaero, rei ueritate cognita utrum condictio inuicem competat an uindicatio? et an aliud in eo qui heres est, aliud in eo qui heres non sit dicendum est? respondi: qui ex asse heres erat, si, cum putaret se Titium coheredem habere, acceperit cum eo familiae erciscundae iudicium et condemnationibus factis soluerit pecuniam, quoniam ex causa iudicati soluit, repetere non potest.
] 当我以为你是我的共同继承人而事实并非如此时,我向你提起了遗产分割之诉,且由法官做出了相互的财产裁决和给付判决:我请问,在得知事实真相后,是相互享有不当得利返还请求权(condictio),还是享有所有物返还请求权(uindicatio)? 此外,对于身为继承人的人,与对于非为继承人的人,是否应当有不同的结论? 我回答道:作为全部财产继承人的人,如果他以为提求斯是他的共同继承人,并与他一同接受了遗产分割之诉,且在给付判决做出后支付了金钱,由于他是基于判决原因而支付,因此他不能请求返还。
sed tu uideris eo moueri, quod non est iudicium familiae erciscundae nisi inter coheredes acceptum: sed quamuis non sit iudicium, tamen sufficit ad impediendam repetitionem, quod quis se putat condemnatum.
但是,你似乎受到了以下事实的影响,即除非在共同继承人之间接受,否则不存在遗产分割之诉:然而,即使这不是一个合法的诉讼,一个人认为自己被判决给付,这已足以阻止其请求返还。
quod si neuter eorum heres fuit, sed quasi heredes essent acceperint familiae erciscundae iudicium, de repetitione idem in utrisque dicendum est, quod diximus in altero.
但如果他们两人都不是继承人,却仿佛他们是继承人一样接受了遗产分割之诉,那么关于返还,对双方应当适用与我们对其中一方所说的相同结论。
plane si sine iudice diuiserint res, etiam condicionem earum rerum, quae ei cesserunt, quem coheredem esse putauit qui fuit heres, competere dici potest: non enim transactum inter eos intellegitur, cum ille coheredem esse putauerit.
显然,如果他们未通过法官而分割了财产,则可以说,对于那些已经转让给“被身为继承人者误认为是共同继承人的人”的财产,返还请求权(condictio)也是成立的:因为既然他以为那人是共同继承人,他们之间就不能被理解为达成了和解。