[GAIUS libro septimo ad edictum prouinciale. ] §10.2.3.prPlane ad officium iudicis nonnumquam pertinet, ut debita et credita singulis pro solido aliis alia adtribuat, quia saepe et solutio et exactio partium non minima incommoda habet.
[盖尤斯,《地方告示注解》第七卷] 显然,时而属于裁判官职权的是:将债权和债务全额分配给共同继承人中的个人,因人而异地分配不同的项目,因为分割份额的清偿和收取往往带来不小的便利。
nec tamen scilicet haec adtributio illud efficit, ut quis solus totum debeat uel totum alicui soli debeatur, sed ut, siue agendum sit, partim suo partim procuratorio nomine agat, siue cum eo agatur, partim suo partim procuratorio nomine conueniatur.
然而,显而易见,这种分配并不能产生如此效果,即仅由一人单独承担全部债务,或全部债权仅归属于某一人;而是产生如下效果:无论是提起诉讼,该人部分以自己的名义、部分以诉讼代理人的名义提起,还是对他提起诉讼,其部分以自己的名义、部分以诉讼代理人的名义应诉。
nam licet libera potestas esse maneat creditoribus cum singulis experiundi, tamen et his libera potestas est suo loco substituendi eos, in quos onera actionis officio iudicis translata sunt.
因为,尽管债权人依然保有对个别继承人分别提起诉讼的自由权力,但这些继承人同样也有自由权力,在自己所处的位置上,用那些通过裁判官职权而被移转了诉讼负担的人来代替自己。