[PAULUS libro uicensimo tertio ad edictum. ] §10.2.27.prIn hoc iudicio condemnationes et absolutiones in omnium persona faciendae sunt: et ideo si in alicuius persona omissa sit damnatio, in ceterorum quoque persona quod fecit iudex non ualebit, quia non potest ex uno iudicio res iudicata in partem ualere, in partem non ualere.
[PAULUS libro uicensimo tertio ad edictum.] 在此诉讼中,对所有人的判罚与免责均须一并作出;因此,如果漏掉了对任何一个人的判罚,法官对其他人所作的裁判也同样不发生效力,因为基于同一审判所作出的既判之事,绝无可能在一部有效、在另一部无效。