[ULPIANUS libro nono decimo ad edictum. ] §10.2.20.prSi filia nupta, quae dotem conferre debuit, per errorem coheredum ita cauit, ut, quod a marito reciperasset, pro partibus hereditariis solueret, nihilo minus arbitrum familiae erciscundae sic arbitraturum Papinianus scribit, ut, etiamsi constante matrimonio ipsa diem suum obierit, conferatur dos: nam imperita, inquit, coheredum iurisdictionis formam mutare non potuit.
[乌尔比安,《告示注解》第九十卷] 帕皮尼安写道,如果一个有义务归入嫁妆的已婚女儿,由于共同继承人的错误而提供了担保,规定她将按继承份额支付她从丈夫那里收回的财产,即便如此,分割遗产的裁判官仍将做出裁决:即使在婚姻存续期间她本人去世,嫁妆也必须归入;因为他说,共同继承人的无知不能改变法律管辖的形式。
§10.2.20.1Si filius familias iussu patris obligatus sit, debebit hoc debitum praecipere: sed et si in rem patris uertit, idem placet.
如果家子是依父亲的命令而负债,他应当预先取得这笔债务;但即使这笔债务转用于父亲的利益,同样应当予以赞同。
et si de peculio, peculium praecipiet: et ita imperator noster rescripsit.
如果债务涉及特有产,他将预先取得该特有产;我们的皇帝也曾以此做出了批复。
§10.2.20.2Hoc amplius filius familias heres institutus dotem uxoris suae praecipiet, nec immerito, quia ipse onera matrimonii sustinet.
此外,被指定为继承人的家子将预先取得其妻子的嫁妆,这并非没有道理,因为他自己承担着婚姻的负担。
integram igitur dotem praecipiet et cauebit defensum iri coheredes, qui ex stipulatu possunt conueniri.
因此,他将预先取得全部嫁妆,并保证那些可能因约定而被起诉的共同继承人免受损害。
idem et si alius dotem dedit et stipulatus est.
如果其他人给付了嫁妆并约定予以返还,情况也是一样。
nec solum uxoris suae dotem, sed etiam filii sui uxoris, quasi hoc quoque matrimonii onus ad ipsum spectet, quia filii onera et nurus ipse adgnoscere necesse habet.
不仅是他自己妻子的嫁妆,还有他儿媳的嫁妆,也同样预先取得,就好像这笔婚姻负担也归于他自己一样,因为他自己必须承认儿子和儿媳的负担。
praecipere autem non solum patri datam dotem filium oportere, uerum etiam ipsi filio Marcellus scribit, sed filio datam tamdiu, quamdiu peculium patitur uel in rem patris uersum sit.
然而,马尔切鲁斯写道,儿子不仅应当预先取得给付其父亲的嫁妆,而且应当预先取得给付儿子本人的嫁妆;但给付儿子本人的部分,仅以特有产所允许或转用于父亲利益的范围为限。
§10.2.20.3Si pater inter filios sine scriptura bona diuisit et onera aeris alieni pro modo possessionum distribuit, non uideri simplicem donationem, sed potius supremi iudicii diuisionem Papinianus ait.
帕皮尼安说,如果父亲在儿子之间未通过书面形式分割财产,并按占有份额分配了债务负担,这不应被视为简单的赠与,而应被视为最终意愿的分割。
plane, inquit, si creditores eos pro portionibus hereditariis conueniant et unus placita detrectet, posse cum eo praescriptis uerbis agi, quasi certa lege permutationem fecerint, scilicet si omnes res diuisae sint.
他说,显然,如果债权人按继承比例起诉他们,而其中一人拒绝履行约定,则可以对其提起拟定言词诉讼,就好像他们在特定条款下进行了交换一样,当然,前提是所有财产都已分割。
§10.2.20.4Familiae erciscundae iudicium amplius quam semel agi non potest nisi causa cognita: quod si quaedam res indiuisae relictae sunt, communi diuidundo de his agi potest.
除非经过审理,分割遗产诉讼不能提起一次以上;但如果有些财产未被分割而保留下来,可以就这些财产提起分割共有物诉讼。
§10.2.20.5Papinianus ait, si uni ex heredibus onus aeris alieni iniungatur citra speciem legati, officio iudicis familiae erciscundae cognoscentis suscipere eum id oportere, sed non ultra dodrantem portionis suae, ut quadrantem illibatum habeat: indemnes igitur coheredes suos praestare cauebit.
帕皮尼安说,如果仅向共同继承人之一课以债务负担,而未采取遗赠的形式,审理分割遗产的裁判官应当依职权令其承担该债务,但不得超过其份额的四分之三,以便他能保留完好无损的四分之一;因此,他应当保证使他的共同继承人免受损害。
§10.2.20.6Idem scribit et si filius in muneribus publicis, in quibus pater ei consentit, reliquatus est et pro parte heres scriptus est, hoc quoque debere praecipere, quia et hoc patris aes alienum fuit: sed si qua munera post mortem patris suscepit, ab his heredes patris soluti sunt.
他还写道,如果儿子在经父亲同意承担的公职中留有欠款,并被指定为部分财产的继承人,他也应当预先取得此笔款项,因为这同样是其父亲的债务;但如果他在父亲死后承担了任何公职,父亲的继承人将免除这些债务。
§10.2.20.7Neratius autem respondit: eum, qui plures filios habet, unum ex filiis ἀγωνοθεσίαν suscepturum professum esse et priusquam honore fungeretur, mortuum esse omnibus filiis heredibus institutis, et quaesitum esse, an is filius, quod in eam rem impendisset, familiae erciscundae consequaetur: eique respondisse nulla actione idem consequi posse, quod merito displicet.
然而,内拉蒂乌斯回答说:一个拥有数个儿子的人,宣布他的一个儿子将承担竞技主持职务,并在履行该职位前去世,所有儿子都被指定为继承人;有人提出疑问,该儿子是否可以通过分割遗产诉讼收回他在此事上的开支。 内拉蒂乌斯回答说,他不能通过任何诉讼收回,这理所当然地令人不满。
debet itaque hoc in familiae erciscundae iudicium uenire.
因此,这笔开支应当纳入分割遗产的裁判中。
§10.2.20.8Item Papinianus scribit, si maritus alterum ex heredibus onus dotis soluendae, quae in stipulationem uenit, suscipere iussit et mulier aduersus utrumque dirigat dotis petitionem, coheredem esse defendendum ab eo, qui suscipere onus iussus est.
同样,帕皮尼安写道,如果丈夫命令共同继承人之一承担给付已进入约定范围的嫁妆的负担,而妻子对双方提起追索嫁妆的请求,则该共同继承人应当受到那个被命令承担负担者的保护。
sed legata, quae ab utroque pro dote data electa dote retinentur, in compendio coheredis esse, qui debito leuatur, non oportet, uidelicet ut coheres, qui onus aeris alieni suscepit, officio iudicis legatum consequaetur.
但是,如果双方因代替嫁妆而给付的遗赠,因妻子选择嫁妆而被保留,那么这不应成为免除债务的那个共同继承人的利益;也就是说,承担债务负担的共同继承人应当通过裁判官的职权获得该遗赠。
et uerum est hoc, nisi aliud testator edixit.
除非立遗嘱人另有规定,否则这是正确的。
§10.2.20.9Idem scribit, quod uni ex coheredibus statuliber condicionis implendae nomine dedit de peculio, in hoc iudicium non uenire nec communicari debere:
他还写道,有条件解放的奴隶为履行条件而从其特有产中给付共同继承人之一的财产,不纳入此诉讼,也不应当予以分配: