[PAULUS libro trigensimo quinto ad edictum.
[保罗,《告示注释》第三十五卷。
] §1.7.23.prQui in adoptionem datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus uero non adgnascitur nec cognatus fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert.
] 被收养者对于其成为其拟制族亲的人,也成为其血亲;但对于其不成为其拟制族亲的人,他也不成为其血亲。 因为收养带来的不是血缘的权利,而是拟制族亲的权利。
et ideo si filium adoptauero, uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit: item nec mater mea auiae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptaui frater fit, quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis.
因此,如果我收养了一个儿子,我的妻子对他而言并不处于母亲的地位,因为她并不成为他的拟制族亲,为此她也不成为他的血亲。 同样,我的母亲对他而言也不处于祖母的地位,因为对于我家庭之外的人,他并不成为其拟制族亲。 但对于我的女儿,我所收养的人成为了兄弟,因为我的女儿在我的家庭中;然而,他们之间的婚姻也是被禁止的。